Quod proxime ⌊Casparis⌋ nullas meas ad Reverendissimam Dominationem Vestram adiunxerim, Reverendissime Domine, in causa fuit susceptum onus servitii in guardia ⌊summi pontificis⌋, quod ob inopiam sumptus cum maximo meo detrimento subire coactus sum. Ubi nihil aliud, nisi me singulis horis servitio interesse licet. Unde nisi me Dominatio Vestra Reverendissima, dominus meus clementissimus, in quo omnis spes mea est sita, exemerit, actum erit de me studiisque meis. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram obnixe precor me, ut mihi ex canonicatu a venerabili ⌊capitulo⌋ plus pecuniae, quo felicius in ingenuarum artium studiis versari possim, numeraretur, iuvare velit. Scit enim procul dubio Reverendissima Dominatio Vestra, quantum pecuniae, qui ⌊Romae⌋ suis sumptibus vivere voluerit, ut habeat, oportet. Et nisi superinscribed⌈nisinisi superinscribed⌉ mihi superesset intimus amicus meus venerabilis dominus ⌊Caspar Hannovius⌋, nepos Dominationis Vestrae Reverendissimae, qui me et consilio, et auxilio numquam iuvare intermittit, pereundum mihi esset. Confido itaque P gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae eamque mihi inopi in hoc opem laturam minime dubito.
De ⌊Alexandro⌋ vero nepotem Dominationis Vestrae Reverendissimae venerabilem dominum ⌊Gasparem⌋, cui negotium hoc magis est notum, quo in statu res sint, satis fuse scripsisse certo scio. Hoc unum tamen Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere ausim ⌊eum⌋ ex adventu meo ⌊Romam⌋ adeo perterritum, ut, quicquid agat aut quo se vertat, nesciat.
⌊Summum pontificem⌋ BK, 230, p. 140 proxima Quadragesima[1] ⌊Bononiam⌋ profecturum communis fama est. Praeter haec nova ⌊Romae⌋ alia sunt nulla, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae digna scribi putem.
Commendo me gratiae et tutelae Reverendissimae Dominationis Vestrae, domini mei clementissimi. Quam ad annos quam plurimos salvam atque incolumem esse opto.