Letter #2798
Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-02-19
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-03-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni episcopo Varmiensi etc., domino, amico longe carissimo ac observantissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, amice mihi longe carissime ac honorandissime.
Salutem plurimam si(mu)lque obsequendi studium sincerum.
Habet alteram etiam istic causam is Theophilus Michorowski, quam auctoritate et consilio Vestrae Reverendissimae Paternitatis sperat se istic et citius, et facilius transacturum. Idcirco ego ab eadem peto diligenter, ut quemadmodum in priore hic iam transacta causa propitius illi patronus erat, in ea quoque lite, quae nunc sibi cum duro adversario in controversia est, opem illi ferat et citandis testibus ad causam suam necessariis consilio et auxilio iuvet, ne adversarius iura eludat illius et quasi e portu in pelagus litium eundem propellat. Ipse autem Michorowski, cum fortunas suas Vestrae Reverendissimae Paternitati se debere, vitam etiam ipsam se eidem debiturum testatur. Vestra vero Reverendissima Paternitas par gratificandi studium a me, non tantum sibi, cuius ego sum totus, verum etiam suis confidenter exspectabit.
Quod reliquum est, illam felicem cupio longum valere.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, feria quinta Cinerum anno 1545.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus et sincerus Petrus Cmita comes in Visnicze palatinus et capitaneus generalis Cracoviensis, Regni Poloniae magnus marsalcus etc. idem manu sua subscripsit
Postscript:
BCz, 1599, p. 483Quae pertinere videbar Vestrae Reverendissimae Dominationi manu mea scribenda, dum factus sum certior de instituto hic ad nos itinere, in diem adventus Vestrae Reverendissimae Paternitatis decrevi protrahendum. Quae, cum felix advenerit, a me praesens cognoscet. Faxit Dominus Deus, ut serenissimum principem dominum regem nostrum senio confectum felici valetudine, nos denique suos etiam inveniat.