Letter #2801
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-03-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-03-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino
Reverendissime Domine, Domine observandissime. Servitiorum meorum perpetua commendatione praemissa.
Posteaquam denuo in hoc regnum veni et certum nactus sum nuntium, non potui me continere, quin ad Vestram Reverendissimam Dominationem, dominum meum singularem et observandissimum meas litteras darem et meam observantiam testatam facerem. Veni etiam una cum doctore Ioanne Lango serenissimi regis mei consiliario, ut scilicet de litteris serenissimae reginae Elisabeth reformationis item et renuntiationis conveneremus. Quodque ita factum. Quae ad serenissimos regem et reginam iuniores Vilnam sunt transmissae, ut subscribant et sigillentur. Tandem habitis litteris numerabimus dotem integram. Agitur hodie septimusdecimus dies nostri adventus. De Turcicis rebus aliud non habeo, quam quod missus dicitur nuntius, qui impetret indutias. Interim et quousque ille nuntius redibit et post discessum ex Buda viginti dierum sunt indutiae interpositae. Si sancte servabuntur, videbimus.
Imperator noster iam tandem deliberationem suam publicavit ita, ut duci Aureliensi iuniori filio regis Galliarum locet in matrimonium serenissimi regis mei filiam et consignet illi ducatum Mediolanensem. Illius maiestatem aiunt se ligno guaiacano {se} commisisse et ob id serenissimum regem meum Wormatiam properasse. Ego de his adhuc nullas accepi litteras. Quid futurum pro offensiva aut deffensiva expeditione, si Turcus indutias non dabit, nescio, deliberabitur tamen in conventu Wormatiensi, dummodo saltem non tarde.
Omnis homo clamat serenissimam reginam Elisabeth iam melius habere in Lithuania, quod ut sit et firmetur, Deum Optimum Maximum imploro. Nec aliud habeo, quam ut Vestram Reverendissimam Dominationem sanam, felicem et incolumem semper velim, cui me et servitia mea commendo.
Datae
Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequentissimus