Letter #2809
Olaus MAGNUS to Ioannes DANTISCUSRome, 1545-03-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo Varmiensi amico carissimo ac honorando
Sincerissimis reverentia et honore praemissis. Reverendissime in Christo Pater,
Cum ad praesens nihil frequentius investigatur, quam de generali concilio et rursus nihil incertius diffinitur quam de eius exitu aut progressu, idcirco quae nuper acta sunt paucis suscipiet Reverendissima Dominatio Vestra. In primis quomodo dominica LX-mae, congregatis omnibus episcopis Romae in sacristia super Minervam, pontificis p(rae)cept(i)o(n)e intimabatur, ut illico sese ad Tridentum praepararent; sequenti die in congregatione X cardinalium quidam proposita et admissa excusatione dilationem sui exitus impetrarunt. Prima hebdomada LX-mae 5 episcopi una cum duobus legatis eo profecti sunt, 3-o cardinali videlicet Anglico remanente adhuc in Urbe, eo quod siccariis promissa sunt XX vel XXX millia ducat(orum), qui hunc occidere possit, regisque Angliae amplissimum favorem perpetuum conseq(ui)tur; ita rumor hic est. Venerat interea acceptabile novum a Galliis et Hispaniis, quomodo plures episcopi et theologi iussu suorum principum in via sunt accedendi concilium; scilicet in quintam hebdomadam de eorum expectato accessu nil habemus. XXV Martii erat congregatio 9 cardinalium in domo cardinalis Ostiensis domini Tran, itidem omnium episcoporum Urbis. In summa hoc actum est, ut ostenso summi pontificis mandato unusquisque pontificum se quantocius ante festum reciperet ad iter, excepere nonnulli archiepiscopi et alii causas suae senectutis et paupertatis; sed mihi ad 2-am partem videbatur respondendum, ne sic querantur de paupertate, ut suis subtractis sanioribus consiliis in negotio tam sancto occasionem praebe written over a⌈aee written over a⌉rent, quod omnes et singuli erunt amodo pauperrimi et infelices per totam Ecclesiam Christianam. Agitur iam nonus annus, postquam ad concilium Mantuanum cum praedecessore meo exule pauperrimo profectus sum et interea nil nobis deesse permiserat divina benignitas etc. Heri videlicet 26 Martii locutus sum cum pontifice summo in ara caeli satis extense super vacillatione ecclesiarum et religionis in Aquilone. Qui sicut summe condolere visus est ita me ad unum intimum suum familiarem cardinalem misit, qui me quantocius expediret. Sed ille cardinalis ita praeceps est in negotiis disponendis, ut a me memorali ac iterata instructione ante X hebdomadas accepta adhuc nihil expedierat in hunc diem. Non esset satis tutum talem constituere legatum, ubi frameae a gutture rixantium essent subito avertendae, nec fallit me imago, quin ita repentini sunt plerique alias ad concilium hinc transmissi etc. Iam agitur quintus mensis, quo continue agens usque ad nauseam de meo exitu ad concilium, sed aliud in resolutione non habeo quam quod omnino vadam 2-a die Pascae et ita libenter agam si saltem divina bonitas adeo felicem diem constituat mihi. Tunc et creditur praedictum dominum cardinalem Anglicum abiturum cum adiutorio Altissimi. Die 17 Martii, qui erat dies sancti Patricii in kalendario Romano, consecrabatur hic in capella papae quidam magister theologiae dominus Robertus Scotus a nativitate caecus, cuius titulus est archiepiscopalis Armacharensis in Hibernia, et is suscepto pallio ibit ad Tridentum, prout prius fuerat in Ratispona in conventu. De exitu summi pontificis ad Bononiam post festa Pascalia adhuc nihil dicitur. Iugerus(?) tritici venditur 5 ducatis, barile vini 3 etc. Turci mire futuraeque cedes in Hungaria hic sparguntur, sed cito certius aliquid intelligemus. Sic Ungari, prout dubito huc venerint ad Pascalia festa, quae nimis fundata sunt in trenis Ieremiae. Felicissime valeat Reverendissima Paternitas Vestra meque suis acceptissimis scriptis visitet in Tridento vel Veneciis in Patriarchatu.
Ex Urbe, 27 Martii 1545.
Postscript:
Salutetur nostro nomine carissima soror Vestrae Dominationis Anna.
Olaus eadem miseratione divina archiepiscopus Upsalensis