Letter #2811
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-03-28
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-06 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Causa contra Gedanenses agi iam coepta est. Semel atque iterum inopinatum et praeter exspectationem suam accidisse syndicus dicebat coram regia maiestate, quod criminalis eis actio esset intentata. Modo non addidit haec verba, quod secus eis promissum fuerit. Pro certo enim hoc sibi persuasum habebant, potestatem sibi datam iri iustificandae appellationis suae et iam securi in utramque, quod aiunt, aurem dormiverant, cum subito praeter spem suam de somno sunt experrecti. Gravis contra eos criminatio proposita est, nam crimine laesae maiestatis accusati sunt. Volebant ipsi ream facere maiestatem regiam et esse actores, sed secus decretum est. Cum enim ipsi citati sint, visum est, ut propositio sive accusatio contra eos fieret ac postea purgandi sui potestas eis permitteretur. Et actio quidem iam est illis intentata, sed purgandi tempus prorogatum est ad diem Mercurii proximum a festis Paschalibus. Sed haec omnia non dubito, quin fusius dominus castellanus Elbingensis Reverendissimae Dominationi Vestrae scripserit, mihi per ingentes occupationes meas <plura non licet>. Hoc tantum scio, quod in primo fabulae huius actu Constellatum confidentia sua et tumida existimatio fefellit. Alium litterarum fasciculum a domino Caspare mitto. Scoto non defuit opera mea, cessit eis res bene. Essent non pauca scribenda, sed otium non suppetit.
Cancellarium habemus dominum Soboczki. Maiestas regia ut in hac aetate bene valet. In proximo die Annuntiationis fuit in templo. Ut mittatur aliquis ad caesaream maiestatem, cum de proscriptione abroganda, tum de eo quod nescio quid iuris sibi vendicat in Gedanenses, decretum iam est. Quis autem mittendus sit, nondum est constitutum.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, pridie Palmarum 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Litteras de prorogata lustratione misi per Schadlinscki puerum. De burgrabiatu subinde commonefacio reverendissimum dominum, sed quemadmodum dominus Schewka commendatus sit, ex ex domino castellano Elbingensi cognoscet, qui cast catastrophen huius fabulae decrevit exspectare.