Letter #2814
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-04-04
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-07 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande.
Salutem et studiosam mei commendationem.
Eadem ferme hora, qua Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras accepi, dominis palatinis inscriptas litteras ad ipsos transmisi nec est praeterea, quod nunc scribam, nam post proxime datas litteras nihil certi de rebus novis ad me pervenit, nisi quod aiunt caesaream maiestatem innovatores religionis severiter decernere, quorum multa millia ex inferiori Germania, praesertim ex Phrisia dicitur fugasse, maxime anabaptistas Zwinglianos et huius faecis alios, quorum ne huc demigret colluvies, timendum est. Edicto capituli est praeceptum, ut omnes libri in causa religionis a temporibus Lutheri ab utraque parte scripti ac emissi deputatis commissariis afferantur, quo id consilio fiat, non intelligo.
Cupio me esse commendatissimum Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cui precor iucundum Pascha et faustissimos eventus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, vigilia Paschae 4 Aprilis anno 1545
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis