Ante plusculos menses magnificus dominus ⌊palatinus Culmensis⌋ me, ut vicinum et terrae Culmensis praelatum, requisivit, ut intercederem apud
serenissimam
⌊regiam maiestatem⌋, quo dignaretur sibi iudiciorum assessorem dare generosum dominum ⌊castellanum Gedanensem⌋, quem ipse etiam delegerat et ab eius maiestate tunc petebat. Id ego cum fecissem, non ignarus voti et priorum petitionum dominorum consiliariorum memorque eorum, quae consensu nobilitatis Culmensis ad me ⌊Cracoviam⌋ nuper scripserat generosus dominus iudex terrestris Culmensis, his consentanea ⌊maiestas regia⌋ precibus domini palatini locum dedit, misso mandato ad dominum ⌊castellanum Gedanensem⌋. Quod cum vellet in executionem ponere, iudicium terrestre die in constitutionibus statuto servaturus, iudex ipse terrestris sine perpetuo ipsius studio impediendorum iudiciorum, sine invidia domini castellani, certe non levi contumelia ⌊maiestatis regiae⌋ et seditionum studio, coacto quorundam sibi consentientiam conciliabulo, nec ipse iudici diem servavit et alios secum in parem contumaciam traxit, non admodum laudabilibus extortis occasionibus, ne regiae voluntati et publicis constitutionibus pareretur. Quod certe indignum (meo iudicio) factum, ut omnibus nobis regium honorem et rempublicam diligentibus exosum sit, aequum puto. Velit igitur Reverendissima Dominatio Vestra auctoritate et opera sua adesse, ne tantam hominis libidinem et insolentiam, quam saepe etiam antehac ipsa damnavit, ferre cogamur velitque hac in re iam emissum regium mandatum tueri, ne quid admittatur vel extorqueatur, quod non sit ex dignitate ⌊eius maiestatis⌋. Calumnia, ut audio, affingitur, quasi pro citationibus et aliis actis iudicialibus dominus castellanus ⌊Sthumis⌋ adeundus sit. Quod praeter ipsius et domini palatini institutum semper fuit, cum nihil domino castellano delatum sit praeter assessoris officium iudiciorum tempore. Quid vero, si etiam omnem palatini potestatem illi ⌊maiestas eius⌋ commississet? Id neque sine exemplo esset, nec sine iusta causa, ut mandatis regiis pareatur, pudet me plura de his scribere. Reverendissima Dominatio Vestra, ut consilii nostri praeses, sciet, quibus modis compescenda sit istic temeritas. Hac hora mihi nuntiatum est dominum palatinum Pomeraniae nocte praeterita ex vivis excessisse, cui cum superis requiem precor. Fere nobis consiliariis imputata est neglegentia et cunctatio in petendis illarum dignitatum successoribus, de quo cogitare velit Reverendissima Dominatio Vestra. Quoniam in his libenter haberi ratio consuerat, commoditatis locorum et possessionum, quod etiam nunc nobilitas urget, si id sequendum est, videretur mihi non irrationabiliter peti posse, ut palatinatus iste Pomeraniae magnifico domino ⌊Georgio de Baisen⌋ in terra ⌊Pomeraniae⌋ domicilium habenti committeretur, cui non dubito facile persuaderi posse, ut Marieburgensem palatinatum domino castellano Gedanensi, si pro eo impetraretur, cederet, tum Gedanensis castellanatus vel domino ⌊Ioanni de Baisen⌋ vel domino ⌊Georgio de Canopat⌋ vel ⌊Fabiano Czeme⌋ concederetur. De his latius expendendum commendo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae me et ceteros, quos adiungere sibi voluerit de sententia sua, facere velit certiores. Cui me esse commendatissimum cupio, optans illi longaevam a Deo salutem et prosperam omnium rerum incolumitatem.