Letter #2825
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-05-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-17 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Oficiosissimam servitutis meae commendationem.
Quae sint acta in causa Pucensi, ex domino Ludovico Reverendissima Dominatio Vestra abunde cognoscere poterit. Facile fuit vincere non repugnantes. Vestra Reverendissima Dominatio cavit sibi, post principia dominus castellanus Elbingensis, cum ferveret maxime proelium, se subduxit. Cum itaque soli relicti essemus, instigatori silentio imposito, quin etiam eo abire iusso, necesse habui in arenam ipse descendere. Rem quomodo se haberet, detexi, ita ut non habere viderentur, quod contra dicerent. Libello postea scripto refutare conati sunt argumenta mea, sed frigide. Respondendi locus non dabatur. Mihi quidem Constellatus regnum hic visus est exercere. Habet, quod perpetuis temporibus gloriari possit.
Fidem meam et constantiam satis mihi probasse videor omnibus, eventum rei non potui praestare. Utinam dignitatis regiae habita esset aliqua tamen ratio!
Animadverti in hac causa plus posse audaciam quam sapientiam. Ego cum pari meo ita agere non auderem, quemadmodum hic actum est cum rege. Sed volenti non fit iniuria. Per Mauricium reliqua, quem ego vellem retinere tantisper, dum de palatinatu constitueretur aliquid. Patruelem Reverendissimae Dominationis Vestrae reverendissimus dominus non gravatim suscipiet.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, tertio Nonas Maii 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Nova dedi domino Ludovico, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae perferet.
Scire imprimis dignetur Vestra Dominatio caesaream maiestatem Wormatiam non ituram, deinde etiam in Hungariam quidem, etiam si hic constet imperatorem Thurcarum maiori quam antehac exercitu in Hungariam adventare, certo oppugnaturum Viennam et alias regiones vastaturum, adducturum 40 milia hominum fossorum, qui Budam et alias occupatas in Hungaria nuper arces muniant. Interim dum res Turca in Austria et Hungaria reliquas gerat, mansura hic est sua maiestas Bruszlae ad duos menses curandae valetudinis causa, in Maio visura est omnes hic in inferiori <Germania> et aditura hereditarias regiones, toto anno paratura bellum in Hungaria ad consequentem aestatem, passuram aequo animo hoc anno, si hostis etiam magnum in Austria daret damnum. De concordia principum regis Franciae et Angliae laboraturus etiam interim est, quod antehac suae maiestati maxime, nec quicquam tamen, fuit curae. Et toto hoc anno de principum Germanicorum concordia, de constituendae ecclesiae vera forma acturum et nihil praetermissurum apud omnes Christianos principes, quod ad communem consensum de bello Thurcae inferendo pertinere videret. De pace inter suam maiestatem et regem Galliae ita habeat Dominatio Vestra deliberasse suam maiestatem, utrum provinciam Aurelio duci{s} filio daret. Nam Flandriam cum filia, an vero Mediolanensem ducatum cum nepte, data et relicta erat enim suae maiestati in condicionibus deliberandi ea de re potestas ad quattuor mensium spatium diesque erat 18 Ianuarii, qua sua maiestas declaratura esset regi Gallorum animi sui sententiam, sed quia eo tempore in Gaudo fuit sua maiestas aegrota, miserat per celeres equos in Galliam ad regem virum ex Burgundia, dominum Andilotum, quo apud suam maiestatem, cum a domino Granvello discessere, nemo est, qui sit ex intimioribus suae maiestatis gratia maiore, itaque apud regem Galliae egit nescio quid, celabatur enim, multi tamen suspicabantur, ut excusasset suam maiestatem, quod aegrota et infirma diei, quae erat declarandi animi tempus, non potuit sua maiestas ex foedere satis adhuc deliberare die, oraturum tamen cum sana fuerit brevi manentque hic Bruszlae adhuc obsides illi a rege Galliae missi, facta illa in bello pace, quorum normam praescripsi antehac Dominationi Vestrae. Num autem datura esset sua maiestas Mediolanum potius cum nepte, an vero filiam cum Flandria, hominum erat diversa opinio et disputatio. Certum est caesareae maiestati ad extremum graves visas esse condiciones, pacem istam duris sibi condicionibus reique publicae Christianae causa se fecisse, bello ab hoste non tam coactam, ut tamen liberior sua maiestas ad defendendam rem publicam Christianam esset contra Turcorum impetus, ad pacem faciendam facile adductam et ut magis sibi regem Galliae devinceret, concessisse illi de suo iure multum. Nam aut Flandriam aut Mediolanum dandum, utrumque certe magnum et quod a maiestate sua magni fit. Miserat ad Hispanos proceres in Hispaniam eos, qui de pace, quibus condicionibus facta esset, publice significassent exquisivissentque consilium, utra illis condicio probaretur magis, si aliter fieri non possit, ut his condicionibus, quibus est in foedere praescriptum, et aliter fieri non possit, daret sua maiestas Mediolanensem ducatum cum nepte sua, serenissimi Romanorum regis filia, Flandriam ut omnino sua maiestas retineret, multis et iustis de causis. Exercuit haec deliberatio sacram maiestatem suam ita, ut non deessent, qui irrita illa omnia, quae de pace essent facta, fore putarent. Principes hic omnes dolebant utrumque, homines fremebant, quod imperator paene victor passus sit adduci ad eas condiciones, optabant paene omnes, ut irrita essent omnia. Flandriam autem nullo modo dandam existimatum ab imperatore et omnibus aliis, regionem quondam Galliae partem ditissimam fortissimamque, quae si in Gallorum esset potestate, si imperator moreretur, Gallis praeberet magnam ad reliquas caesaris hic in inferiori Germania regiones Brabantiam, Olandiam, Frisiam, Geldriam, et omnes alios comitatus et ducatus occupandos occasionem, cum mortuo caesare filius rex Hispaniarum remote abesset, rex Romanorum etc. distaret, etiam tam longe exhaustus et distractus tot antehac bellis, adesse itaque non facile et tueri vix possent. Haec moverant imperatorem ipsis incolis Flandriae clamitantibus se non parituros imperio Gallorum et defensuros sanguine, quominus in eam redigantur, qua reliqui apud suos reges essent Galli. Multae aliae moverant sacram maiestatem suam causae, quominus, cum non posset aliter, Flandriam cum filia non daret. De Mediolano etiam eadem fuit deliberatio valde dubia, nam Hispanos primum doluisse imperatori carum fuisse illum ducatum propter multas in Italiam opportunitates, quod Hispani milites ex Hispania in Germaniam, ex Germania per Mediolanum liberum transitum in Germaniam habuissent essetque suo sanguine recuperatum et defensum. Regem Franciae appetere natura principatum in Italia, Mediolanum vero, si haberet fili[o]s, multum iri ad occupandam Italiam adiutum, cum ducem Ferariae habeat insuper affinitate devinctum et coniunctum, habeat in Italia Mirandulam et pontificem et obscure rebus tamen suis faventem, Venetos item sibi amicos. Esse autem tam divitem ducatum illum, ut si princeps eius tribus annis in otio viveret, tantam facere possit pecuniam ex reditibus immensis, ut quarto integro anno bellum gerere et sustinere possit. Ad haec, quod nullus praestantior et ditior esset ducatus illo.
Haec atque aliae causae erant, quae sacram maiestatem suam movebant, ne, si res de indutiis apud Turcam impetrandis serenissimo Romanorum regi successissent, sine dubio fuissent irrita omnia, quae inter illos de pace erant pacta et constituta. Nam puto Dominationi Vestrae notum esse tametsi hic clam habitum in hoc et celatum regem Romanorum misisse ad Turcam oratorem, qui ad quadriennium indutias apud Turcam impetrasset, fuisseque Turcam, ut hoc concessisset regi Romanorum animo non alieno, sed regis Galliae oratorem, qui etiam ibi nunc est, impedivisse et fecisse clam, ut Turca oratori serenissimi Romanorum regis iusserit dici, ne quid cum sua maiestate de indutiis amplius ageret Turcamque ipsum iam tamen iter in Hungariam parasse, ut celerius quam antehac eo exercitum traducat et vastet nostra, sua vero muniat. Haec certum esse sciat Dominatio Vestra, nam sunt huc nuper missa ad imperatorem a rege Portugaliae, cui legatus, quem tum apud Turcam habebat, hoc celeriter perscriptum misit. Quodsi pax et indutiae serenissimo Romanorum regi a Turca fuerint concessae ad annos quattuor, in magnam partem omnia de pace cum rege Galliae venissent dubitationem, nam habuisse iustas causas imperatorem multi dicebant. Rege etiam dictante superbe se imperatori amicitiae causa concessisse multa, nam inquit, quod Mediolanum daturus est filio meo cum nepte sua, daturus est meum, de cuius iure recuperando tot sunt iusta a me gesta bella. Frater serenissimus Romanorum rex dotem daturus est filio nullam, se vero restituisse in gratiam imperatoris totam Subaudiam, quae sua fuit. Item Pedemontanam regionem maximam utramque tot et tantis in locis a se maximo sumptu suo munitam. Ea imperatori concessisse, quae mea erant, concessisse etiam multa in Lucemburgo, in Flandria, in Burgundia et alibi multa a se occupata et multo magis aedificata munitaque. Haec solitum regem Galliae dicere et si magnopere dubitaret sua maiestas, num pacis condiciones servaret, viderit, quid dare meo filio debuerit, ego quid restituere habeam voluntatem. Fiebat tamen spes haec hic publice sacram maiestatem caesaream aliter non facturam esse, nunc autem accepto nuntio indutias Turcam non dedisse, quin summis viribus in Hungariam contendere oppugnaturum Viennam, vastaturum in Austria omnia, iam tandem certo futuram esse pacem cum rege Galliae et futura hac septimana cognovi suam maiestatem publice declaraturam, quibus condicionibus fecerit cum rege Galliae pacem, se servare et facturum satis de collocanda filio regis Carolo duci Aureliensi, {cum} nepte sua cum ducatu Mediolanensi, his condicionibus, quibus in foederibus praescriptum sit, hoc est, quod sine dote accepturus sit eam uxorem dux Mediolani futurus et legitimus. Castrum tamen et omnia fortalicia ac loca fortiora maiestas caesarea in ducatu Mediolanensi praesidio suo tenebit et in potestate sua habebit donec ex nepte dux Mediolanensis filium susceperit, qui annis quinque natus mitti debet in aulam imperatoris ibique erudiri et educari, ut assuefaciat moribus et fidei moris maiorum, arcem vero et loca munita tum primum sacra maiestas sua duci in potestatem traderet deductis his praesidiis, quibus tenebantur ab imperatore, quodsi nullos habitura esset uxor ducis liberos aut si filiam tantum pareret nullo masculo herede vivente, post mortem ducis Aurelii ius ad regem Hispaniae filium imperatoris et domum Austriacam ducatus Mediolanensis rediturum nepti ratione dotis certo auri pondere et pensione provisa. Additae etiam aliae condiciones. Hoc itaque rursum hac septimana dari debet de pace servanda confirmandaque regis Galliae legatis et obsidibus, qui semper hic interim erant, suam vero maiestatem, cum Deo volente ex morbo adverso sese confirmarit, opportuno tempore curaturam adduci neptem et daturam duci Aurelio cum Mediolano ceterisque rebus in omnibus pacis condiciones utrosque excocturos hac aestate esse hic et amicitiam confirmaturos constitut<u>rosque, ut communi consilio et ope in bellum Turcicum consentiant. Imperator etiam interim hic manens reges Galliae et Angliae in gratiam, si possit, reducat, quos vere inter se gerere bellum sciat Dominatio Vestra. Rex Angliae firmissimas habet in terra marique copias et innumerosas, Cales civitatem et Boloniam fortissime munivit non solum variis operis, sed militum multitudine, virtute et genere. Dicunt in Boloniam imposita esse 20 milia hominum, commeatus maximam copiam importatam, quam Gallicus exercitus non oppugnat quidem vi, sed inedia civitatem capere student, circumagunt vallis, in mari vadoso civitatem et munitiones faciunt, ne Angli cum commeatu ad civitatem pervenire possint. Bene tum hic omnibus sperantibus non recepturum esse regem Galliae tam facile Boloniam. Regem Galliae etiam habere ad quingenta milia hominum in mari et terra, certas etiam et non contemnendas copias. Ita hoc bellum acerrimis geritur animis superbo regi Angliae, Galliae vero nunc etiam venationibus, choreis triumphante, sed aestas declarabit exitum belli. Interim sua maiestas caesarea hic manebit et spectabit, quo res inclinatura sit. Hoc animadvertitur imperatorem et alios horum nationum principes videre libenter, ut inter se certent, utrius res bellis tam magnis atterantur, ut mutuis bellis adducantur ad sumptus et animos alioquin superbos submittant. Quorum uterque his in inferiori Germania sacrae maiestatis suae dicionibus tam opulentis infestus habetur, ut nunc his a multis iudicatum vix non tuto suam maiestatem discessuram hinc fuisse Wormatiam, dum hi reges tantos haberent conscriptos exercitus tam loco vicino, qui nacti hanc occasionem summamque opportunitatem discessu imperatoris in gratiam redeant et uterque aut alter uter Flandriam et alias nationes has invaderent nullis hic ad resistendum paratis, absente imperatore, ducibus ac vel hanc iustam fuisse causam, cur sacra maiestas caesarea neque in Corintia neque in Hungaria contra Turcam se hinc quoque reciperet. Nam rex Angliae nuper multas naves venientium ex Hispania in Galliam et Antuerpiam, ex inferiori item Germania navigantes cum mercibus in Galliam retinuit contra amicitiam imperatoris. Missi erant a sua maiestate legati de repetendis rebus, questa est sua maiestas modestius, num sint restitutae res, scire non potui, ita hunc regem efferri superbia aiunt. Sed ad rem redeo. Datura itaque sacra maiestas caesarea neptem cum ducatu Mediolanensi duci Aurelio tametsi invita ex omnibus hic dolentibus tum pacta servanda esse et praesertim hoc tempore, quo sua maiestas officio et omni quasi voce ad tuendam communem salutem vocetur ad fratrem regem iuvandum iam paene ad extrema hostis viribus coactum, patriamque liberaret interitu iam in summum adductam discrimen. Maluit sua maiestas dare Mediolanum quam cum sua filia Flandriam propter gravissimas, quas scripsi, et alias maximas causas, praesertim cum his condicionibus dux Aurelius futurus sit dux, si moritur absque prole, vel ille, vel uxor, reddit ius Mediolani pater eius rex Galliae, si in Italia rerum potiri vellet et bello petiturus esset, vix iam posset restituta Pedemontana regione, restituta Subaudia et aliis in ducatu Lothiringiae locis munitissimis magno sumptu suo, quo in Italiam pervenire tutius et bellum gerere potuisset. Iam vero his restitutis omnibus interclusus illi erit in Italiam aditus, habere etiam in Italia caesaream maiestatem et opes magnas Neapolim, Genuam, amicos ducem Florentiae et Mantuae aliosque multos, ut si quid vellet moliri pater cum filio in Italia, aliquando haberet sacra maiestas sua amicos ducem Subaudiae et Pedemontanae imprimis, quorum fide et opera uti possit.
In Hungaria geretur bellum sacrae maiestatis suae etiam copiis, etiam si sua maiestas omnino etiam in summo periculo i <n> terea non esset, tamen antea miserat in Viennam praesidium Hispanorum tria milia duce domino de Alwero, quemadmodum scripsi Dominationi Vestrae. Hispani etsi erant fortissimi viri, isti sunt enim suae maiestatis milites veterani, tamen fere praecipui contulerant se ex illis ad reges alii Galliae, alii vero Angliae summa caesaris indignatione. Nunc etiam sacra maiestas sua misit in Austriam Hispanum virum re bellica praestantem et fortunatum, imprimis autem peritum geometrum don Lois Pere de Vargas, qui a 30 annis in re militari versatus et saepe inservivit suae maiestati ingenio et arte. Homo hic inter Hispanos magni nominis, qui etiam magister de campo erat in Gallia exercitus Hispanici. Is dicitur mirus esse artifex inveniendorum locorum ad defensionem ex geometria videre, quid cuique loco desit, qua parte civitas ad defensionem infirmior sit, quid opus facto sit, quid quodque muniendum, ubi disponantur praesidia, quod militibus focus quisque eget, et in subito casu magno consilio esse et animo virum. Is iam est missus in Austriam, ut omnia videret Viennae in Nova Civitate, si quid fortasse deesse videret, ut curaret provideri. Missura etiam sacra maiestas sua esse dominum vel marchionem Wasthi vel ducem Manthuae Ferdinandum pro rege Siciliae alter utrum istorum, qui adesset serenissimo Romanorum regi et esset belli dux, marchionem Wasthi futurum brevi hunc esse dicunt, daturam etiam suam maiestatem vel pecuniam ad milites vel hic conducturam praesidium fratri regi, ex Italia praesidia deductorum Hispanorum et Italorum missuramque in Hungariam, qui illic sunt suae maiestatis milites veterani; apud imperii principes imperaturum serenissimum Romanorum regem praesidium aliquod agente domino Granvella nomine imperatoris apud illos, serenissimum Romanorum etiam regem habiturum ex suis regnis et dicionibus non contemnendas copias, ut spes sit non tam hostem grassaturum quam minetur fama, Viennam et Novam Civitatem Deo adiuvante ita provisas, ut sustineri expugnationem Turcarum et servari queant. Haec ratio inita est, hoc anno belli contra Turcam, de qua dominationem Vestram faciendam certiorem esse putavi.
Erat etiam haec causa, cur neptem cum Mediolano regis filio si daret sua maiestas, facilius hoc ferret. Mediolanum enim etsi haberet, maximos proventus annuos, tamen non magnam ex eo capere solitam maiestatem suam utilitatem. Aluisse enim ibi marchionem Vasthi sumptu summo in milites maximam proventuum contulisse partem singulis annis soluta 30 milia ducatorum ducissae Lohiringiae ratione dotis in ducatu Mediolanensi obligatae a duce Mediolanensi mortuo, qui eam uxorem habuit neptem imperatoris ex sorore regina et filiam regis Daniae exacti, ad quam quidem 30 milium florenorum solutionem singulis annis obligatum esse etiam ducem Aureli{g}ensem, at maiestas sua non multum ceperit ex illo ducatu commodum et propter obligationem istam et alendis tot militibus marchione de Vasthi vivente illic sumptu maiestatis suae tanto saepeque perpetuis in Pedemontanis bellis de suo magnam videlicet <summam> pecuniae mittere coactam, propter quam causam opes suae maiestatis non valde nummmatas fore Mediolani ducatu cum nepte sine dotis solutione dato his praesertim condicionibus.