Letter #2826
Lieven ALGOET to Ioannes DANTISCUSWorms, 1545-05-06
received Schmolainen (Smolajny), 1545-10-13 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine Colendissime. Praemissa paratissima obsequiorum meorum oblatione.
Mirabitur, sat scio, Reverendissima Dominatio Vestra, unde gentium hae litterae mittantur, et ab eo, quem iamdudum fortasse ad superos commigrasse arbitrata est, vel cuius saltem apud eandem nulla memoria reliqua sit. Hic
De rerum autem mearum statu, quid aliud scribam, quam quod totus miseriae aulicae deditus sim? Inservivi ad aliquot annos serenissimae dominae reginae Mariae gubernatrici etc. Postmodum, hac relicta, contuli me in Hispanias ibique decedente imperatrice, obtinui officium feraldi sive fecialis. Eo hactenus functus sum et in presentiarum fungor. Et quia id officium usque adeo liberum est, vivo apud dominum
Si Reverendissima Vestra Dominatio memoriam aliquam sui apud me relinquere dignabitur vel huic meae miseriae ex sua munificentia et liberalitate ob obsequium alias praestitum succurrere, ad magnificum dominum
Quam felicissime valere opto eidemque me humillime commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus inservitor