Letter #2828
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSRome, 1545-05-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo [Warmiensi] etc., domino et avunculo [suo] clementissimo
Reverendissime Praesul, clementissime domine.
Perpetuam incolumitatem summa cumulatam felicitate ab ipso Domino Iesu Reverendissimae Amplitudini Tuae ex animo precor.
Ad humillimam servitiorum meorum commendationem.
Cum XVIII praeteriti Romam veniens Franciscus Habicht reddidisset mihi Reverendissimae Amplitudinis Tuae litteras et quicquid ei praeterea datum erat, mansit apud me diebus decem. Non enim voluit diutius, me quoque assentiente, cum scriptis iam responsis emptisque rebus, quas fert, omnibus, cur longius commoraretur, non esset. Exiturus ergo hinc erat ipso decimo die, sed arrestatus a proscripto, testimonium secundum ipsum ferendi causa perstitit adhuc diebus quinque, hoc est usque ad secundum Maii.
Venerat quidem mihi ante in mentem, ut illum ego secundum capitulum testimonium dicere curarem, quandoquidem turpissimam proscripti vitam a decemetseptem(!) annis exacte novit deque ea multa saepe et mihi, et aliis nonnullis recensuit, sed homini nondum satis fidebam, et istius Romanae curiae praxis hoc fert, ut qui in reum criminis testimonium publice dixerit, is inficiante reo, quod testatus in illum est, etiam quaestionum tolerantia defendat, et usque, dum convenire inter illum reumque coeperit, aut in carceris custodia maneat, aut duorum triumve millium vades det, qui eum ab Urbe interea non discessurum in iudiciumque vocatum semper iturum promittant.
Atqui hic Franciscus unamecum certe vel trium tantum ducatorum vadem haud reperisset, in carcerem igitur inclusus, dicto testimonio, vix etiam post unum atque alterum mensem inde dimissus fuisset, cum facilis coniectura sit proscriptum non nisi post longissimam altercationem elusasque omnes suas fautorumque suorum artes et interpositas preces verum esse testimonium illius fateri voluisse. Huc accessit magna dubitatio, an et in eculeo constans futurus esset, testimonium suum semper asseverando. Quod si accidisset, ipse quidem mite tortus fuisset, proscriptus autem gravissime secundo loco. Sed quis se huic periculo committeret aut hunc miserculum in tantas angustias induceret? Dimittendum igitur iudicavi non productum. Ut autem a proscripto produceretur, id vehementer optabam, in quacumque esset lite. Posset enim tum sine sup[ra]scripto tumultu liberrime in illum dicere, ad nostra rogata pr[imum] respondens, quicquid de ipso cognitum haberet. Quod qua rati[o]ne secundum curiae praxim fit et longum fuerit commmem[o]rare et supervacaneum. Cum itaque arrestatus fuisset[a] proscripto, ut ab ipso produceretur, mirifice gavisus sum, s[ic] omnino futurum confidens. Franciscus autem valde time[ns], ne citra maximam offensionem Reverendissimae Amplitudinis Tuae a proscrip[to] produci non possit, turris adhuc memor, in quo ante suum ex Heilsberg discessum mendacii poenas dederat, cum in platea depraehensus post arrestationem a proscripto interr[o]garetur, quale secundum ipsum testimonium dicturus esset s[e] contra capitulum et Nicolaum Loka produceretur, et an non inter cetera nosset, quod et proscriptus, et bonis beneficiisque omnibus privatus, et canonicatus eius Nicolao Loka colla[tus] esset, qui et reditus caperet.
Tum Franciscus, primum multis maledictis ob arrestationem proscriptum incessan[s], deinde, numquid aliud ferre possum testimonium, inquit, nisi flagitiosissimam vitam tuam longe celeriorem pros[crip]tionem meruisse? Pro te quod dicam, nihil habeo, in te vero prope infinita, et de Nicolao Loka quod quaeris, pen[i]tus me latet.
Hac responsione deterritus proscriptus non est ausus illum producere, sed abire iussit. At qu[o]niam productus mirabiliter profuisset causae nostrae, multis coronatis redemptam vellem hanc incautam eius respons[io]nem. Cur vero proscriptus eum producere decreverat, fuit non, quia arbitraretur causam suam meliorem for[e], etiamsi testimonio Francisci cofirmatum fuisset, quod ab eo sciscitabatur. Non enim a nobis hoc umquam negatum est, sed tantum, ut aliquid adhuc ageret suamque diligentiam isti redituro in Prussiam nuntio testatam faceret, ne quiescem[us], ipsemet se iam victum palam fatetur, praesertim hoc [nun]tio praesente, quemadmodum et dominum Loka ante citaver[at] hac sola de re.
Nam modo ab omni actione iterum cessat et suis suorumque precibus et intercessione iudicem in caus[a] capituli a progressu ad sententiam remorari pergit, ita fr[us]tra hucusque laboraverimus dilationem istam tollere ac in maximo desiderio simus regi <ar> um litterarum, quibus effectum iri speramus, ut a pontifice et cardinali protectore iudex iterum in progressum impellatur, et criminalis actio suum quoque optatum finem consequatur.
Porro, ne tam bonum testem frustra Romam venisse pateret, non citato proscripto, clam in illum testimonium dicere curavi, annotatis, quae de ipso proscripto eiusque lupa mihi narraverat. Ad quae postea in iudicio, iuramento constrictus, multo etiam plura addidit. Hoc clam praestitum testimonium, etsi plenam fidem non faciat, iudicium tamen magnum facit, et postquam denuo criminalis actio tractabitur, materiam copiosam subministrabit ad novas inquisitiones formandas aliaque nonnulla.
Cetera abunde referet ipsemet Franciscus, et quicquid in proscriptum, illo non citato, sic clam testatus est, deque discrimine inter Warmiensem et Romanum proscripti statum, quae Reverendissima Amplitudo Tua non sine risu audierit. Libero iam omni suspicione hominem, quem apertius post arrestationem et hoc clam dictum testimonium integrum esse cognovi, optans illum propterea et mea causa Reverendissimae Amplitudini Tuae commendatum esse. Nec sane fuerit inutilis ad simile iter rursum aliquando subeundum. Varii sunt enim casus, et ipse profecto satis celeriter ambulat. Discessit hinc, ut dixi, secunda Maii, quando biduo ante redditae mihi fuissent copiosissimae Reverendissimae Amplitudinis Tuae litterae ad secundum aut tertium Martii datae, quibus et ego postea fusius respondebo, cum per domini custodis Cracoviensis pueros, qui post triduum aut quatriduum hinc abibunt, mittam expeditum domini Andreae Costka diploma ad Rupoldinum canonicatum citationemque contra X unacum expeditis etiam reverendissimi domini Plocensis negotiis, quae me multo iam tempore et in hodiernum usque diem occupatum tenuerunt. Iam vero, Deo sint gratiae, confecta erunt. Tutiores mihi videntur hi domini custodis Cracoviensis pueri et minore periculo celeriusque proficisci, quare per ipsos potius omnia mittenda putavi.
Recte monet Reverendissima Amplitudo Tua, ne quicquam + et S morer in R meoque negotio transigendo. Sicque faciam, video enim in illis nihil esse grati animi, nullam iusti aut honesti considerationem, sed proprio commodo et mammonae tantum studere. Res autem iam aliter non est mutanda, sed me in Ψ manere operepretium, et ut in Ꞃ possessionem R veniat, laborandum. Quod etiam statim futurum dubitare non possum, cum et diploma, et citationem viderit +, et quem nunc nactus sit adversarium. Misi iam ad R procuratorii notam ad capiendam ipsius nomine huius Ꞃ possessionem, quod authenticum Bononiae factum si[ne] mora monui ad Σ aut O in Prussiam ut mitteret, sicque fa[ctu]rum opinor.
An nuntius O ad eum iam venerit, nihil a[d] me scripsit hucusque. Venisse autem puto, quoniam dominus Georgius Hegel ad me scripsit illi a se Cracoviae posteriorem istum litte[ra]rum fasciculum datum fuisse. Exspecto igitur vel litteras R, vel ipsum domini O nuntium in dies et horas singulas.
Lite[m] mihi ob Ψ motam a *** facile, spero, sustinebo, et brevi, Christi auxilio, evincam. Id quod nunc et conor maxime. Induxit *** nomine contra me in eadem lite testem Proscr[ip]tus Theodorici a Rhedenn famulum, qui nuper ab eo Rom[am] missus, ut quandam ipsius emeritam concubinam Roma ad illum Maguntiam duceret. Quod et fecit ante triduum iam hinc cum ea profectus, sed quoniam nec antecessorem meum mortuum vidit, nec procuratorem meum in possessionem inductum, multo ante cum Theodorico Warmia profectus, et *** a multis annis probe novit eiusque beneficiorum prope infinitum numerum, unde iam pridem incapax redditus est ad ullum sacerdotium obtinendum iuxta c: de multa et constitutionem exsecrabilis etc., profuit mihi suo testimoni[o] plurimum, nocuit nihil.
Eundem et contra capitulum ac dominum Loca testimonium ferre curavit, non de aliis rebus, quam de quibus et Franciscum volvisse, supra recensui. Cum vero has ips[e] nosse non poterat absens, dum agerentur, existens, nec a n[o]bis negentur, quod comprobata nihil afferunt detrimenti, satis constat. Hoc tantum eandem ob causam factum, ob qua[m] supra ostendi, et Franciscum producere instituisse, maxime, quod is tum adhuc etiam praesens erat et omnibus modis idem ipse proscriptus litis finem cursumque impedire pergit, ab omnibus aliis actis metu sententiae nunc abstinens etc.
Procuratoria pro Ioanne et Augustino exspecto, alterum enim ad brachii translationem requiritur, alterum ad Lubecensem canonicatum. Cuius simulatque possessionem nactus fuerit reverendissimus dominus Upsalensis, quod sedulo curat, Augustino cedet. Ad quem cedendum me aliosque nonnullos se absente procuratores constituit pridie, quam hinc discessisset, ita ut iam res certa sit, modo possessio ipsi domino Upsalensi prius libere tradetur. Qui ubi nunc agat, nondum scio, nihil enim litterarum mihi ab eo hactenus redditum est, quas propterea in horas cupidissime exspecto eousque penes me retenturus, quas ad illum Reverendissima Amplitudo Tua dedit, ipseque habiturus est multis de causis gratissimas.
Bracchii executio vehementer me sollicitum tenet, scire cupiens, quomodo facta sit quidque capitulum responderit, et quam gratum se, vel in ea re, praebuerit. Cui tamen supplex esse non est necesse, cum cogi possit censuris aliisque poenis, prout Reverendissima Amplitudo Tua facile animadvertit, si bracchii verba legit legive audivit. Si data mihi fuerit possessio, eandem post dies aliquot ineat Ioannes frater meus, sicut et prius scripsi, sin negata, aut compellat censuris aliisque poenis bracchii capitulum Reverendissima Amplitudo Tua, aut a regia maiestate impetret mandata, quibus serio capitulo mandetur, ut bracchii executionem nt meumque procuratorem inducant in possessionem. Nec se poterit inhibitione, si qua forsan hinc ab adversario missa est, excusare, quandoquidem si quid contra illam hac executione factum fuerit eaque violata in meum redundaverit detrimentum, non eorum.
Quod autem nulla inhibitionis violatio timenda sit nec executionem hanc impedire possit, saepissime iam scripsi et causam ostendi, cum in superioribus litteris meis, tum in instructione cum bracchio missa, copiosissime. Quin et expensae litis non sunt dimittendae, si adversarius apparere coeperit, quem tamdiu latere miror et locum scire desidero, quamquam et contra absentem quoad expensas fructusque trium annorum inique perceptos fieri possit executio in bonis eius hereditariis, ut docet instructio et bracchii verba circa finem. Sed libet modo saltem, qui res in canonicatu successerit, prius cognoscere.
In facultate testandi impetranda melius nunc habeo consilium putoque Reverendissimae Amplitudini Tuae probatum iri. Quod secutus doctor Andreas, reginalis maiestatis physicus, usque ad viginti ducatorum millia gratis hanc fac[ul]tatem superiore mense impetravit. Nec aliud erat, quam quod S, D, N et cardinalem protectorem a regia et reginali maiestaibus litteras dandas curavit, quibus hoc diligent[er] petebatur. Quales si et Reverendissima Amplitudo Tua impetraverit, prout facillime poterit, hucque alias a rege iuniore et su[as] proprias insuper addiderit usque ad tria quattuorve mil[ia] eandem facultatem sine ulla compositione gratis etiam ce[r]to feret.
Accedit iam et reverendissimi domini Archinti favor ac studium, qui me in hoc negotio conficiendo strennue hic postea iuvaverit. Totus enim iam noster esse videtur et Reverendissimae Amplitudinis Tuae litteras cum figuratis argenteis orbibus mire gratas habuit, quibus et respondit, adiungens alterum sui opusculi nuper editi exemplar, si id, quod prius misit, forte redditum non esset. Me privatim iam mag[na] benevolentia prosequi coepit. Statuerat etiam nostrorum artificum aliquod fabre factum signum munusculi nomine vicissim Reverendissimae Amplitudini Tuae mittere, sed fortassis nondum quippiam huiusmodi habere potuit.
Pro novis centum d[u]catis novas, quas posssum, ago gratias, magis tamen cupiens a tantis sumptibus aliquando tandem Reverendissim[am] Amplitudinem Tuam liberam fieri, impetrato omnium litium desideratissimo fine, quod itidem Dominum Iesum indignis precibus meis assidue oro, nec ideo minore spe, quod tardius exaudior. Vult enim Deus nos semper orare et numquam deficere. Oppo[r]tune vero curatum est hoc aurum, quo simulatque allatae fuerint novae regiae maiestatis litterae, commodius et prompt[ius] ad catastrophen deduci queat haec productissima tragoe[dia].
In litteris ad patrem Fridwalt dudum datis annotavi q[uan]tum quasque in res nomine filii sui de Reverendissimae Amplitudinis Tuae pecunia erogatum sit, quidque adhuc medico numerandum. Qui, puto, dissolvet omnia. Ad cetera rescribam paul[o]post, ad quae modo temporis angustia non patitur. Novi etiam nihil est, praeterquam quod novum ante dies quinque promulgatum est a sancto pontifice diploma, quo iterum sub maioribus poenis monentur omnes, qui concilio interesse debent, ut citra cunc <ta> tionem eant. Has per veredarios Venetorum cum adiunctis reverendissimi domini Archinti et Nicolai Loca litteris post Franciscum Patavium misi, ubi ei, spero, cum aliis ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam ferendae tradentur.
Quam in perpetua incolumitate et felicitate cum omnibus sibi carissimis tueatur Dominus Iesus.
Romae, nona Maii, anno Domini MDXLV-o.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae clientum nepotumque omnium infimus et deditissimus Gaspar Hannovius
Postscript:
Rescriptum facultatis privandi beneficiis eos, qui vel ob ius non legitimum, vel ob crimen, aliisve de causis, privationem merentur, de quo iam ante semel atque iterum scripsi. Praeterea alterum prohibitorium, ne quis dignitatem in ecclesia Reverendissimae Amplitudinis Tuae vel assequi, vel diutius possidere queat, nisi praesbyter, nondum quidem expedire potui, sed tamen paulo post, spero, expeditum habebo et ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam statim mittam. Dominus R iam et frequenter ad me scribit, et facit, quod indico. Qua de re non male, confido, negotium eius transigetur.
Libellum de episcopo itidem nunc secundo misissem (fuerit enim maxime utilis Reverendissimae Amplitudini Tuae), si usque hic illum venalem amplius reperire potuissem. Reverendissimus dominus Upsalensis similem habere cupiens etiam non invenit, ita ut coactus sit attritum quendam et integra quinternione mancum emere. Afferentur tamen brevi plures ex Gallia, quorum unum ilico emptum ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam mittam, si priorem fortassis interea non acceperit. Quod ǂ Reverendissimae Amplitudini Tuae in Frauenburg sive Braunsberg in multis diligenter se commendaverit, tacens tamen de Π, non ob aliud fecisse puto, quam ut suum nepotem facilius in ecclesiam admitteret, quem sibi his diebus nova per Π porrecta supplicatione (cuius tamen centum ducatorum compositio nondum soluta est sicque nec ipsa supplicatio adhuc expedita) coadiutorem in utroque sacerdotio adoptavit. Verum Reverendissima Amplitudo Tua magis suae ecclesiae et religionis rationem habens illud aget, quod a me est prius scriptum.
Et felicissime iterum valebit.