Letter #2829
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-05-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-28 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quae sint acta hic in causa Pucensi, partim ex domino castellano Elbingensi, partim ex Ludovico Reverendissima Dominatio Vestra procul dubio iam cognovit. Cum scribenda esset expeditio, volebant et hic illi regnum suum exercere, sed eis non successit. Produxerunt exemplum, quo scribi volebant absolutionem suam, quod mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae. Sed eorum imperio paritum non est, quamquam factus erat mitior Constellatus, ad me venit semel atque iterum, me civitatis rationibus gravi cum expostulatione maximo esse impedimento querebatur. Cui ego fide, quam debeo principi meo, me excusavi. Cumque iterum ad me venisset, ut secum pranderem, tanto studio petiit, ut ei negare non possem. Displicebant eis multa, quae a me scripta fuerant: „Spectabiles” volebant vocari, non „Famati”. Quem ego titulum eis favissem, nisi veritus essem, ne rebus in Puczko praeclare gestis se eum assecutum esse gloriarentur. Quod „supplices petierint, ut ne cum eis in iudicium intraret maiestas regia”, id scribi omnino nolebant, maxime vero eos offendit verbum „supplices”. Quod aboleri cum cuperent, non obtinuerunt. Sed ne sibi negari omnia quererentur, pro „misericordiam” paulo post substitui „clementiam”. Et quoniam nihil agi videbam nisi eorum arbitrio, tribui illis „fidem”, tribui „constantiam”, tribui „merita”, ut vel hac ratione obtinere possem, ut quae scripta fuerunt a me reverendissimi domini mei iussu, ita ut scripta erant relinquerentur.
Cum vero aliae litterae scriberentur de negotio Pucensi, ibi vero maior fuit difficultas, nam neque decretum esse volebant, neque concordiam. Commissariorum fieri mentionem ullam vetabant et, revera, cum pronuntiaretur decretum, non erat facta. Illud cupiebant, ut eorum processus condemnatus tacite videretur. Et iam necesse habueram ex eorum imperio scribere, et scripseram. Cum a reverendissimo domino petii, ut ageret cum s erenissima maiestate regia, quo commissariorum quoque ratio haberetur. Egit diligenter. Iussit regia maiestas utrunque scribi ac scriptum ad se in rus, quo animi causa profectus erat, adferri. Feci, quod iussus eram, attuli utrumque. Lectum est frequenti senatu, qui ad idem rus a reverendissimo domino archiepiscopo fuerat invitatus. Placuit omnibus, cum primis autem regiae maiestati id, in qu[o] facta fuit commissariorum mentio. Verbum unum mutatum non est. Sed non item placuit citatis, quibus nihil potuit accidere molestius, quam quod „ne unguem quidem latum discessisse”, recte decrevisse commissarios scripseram. Ad suam hoc infamiam pertinere putabant, quod esset commissariorum famae consultum. Iam illud aures eorum ferre non poterant, quod ista quinque milia in auro et duo milia in mon[eta] non tam ex debito, quam ex liberalitate sua regia numeranda illis decernerentur. Voleban[t] enim videri iudicio regem suum superasse, cum tamen iudicium nullum fuerit, sed ex imper[io] eorum acta sint omnia. Porro quod scripseram: „assentientibus nuntiis”, id ipsi mutari postulaba[nt]: „de plenitudine potestatis nostrae regiae”; quo animo, in opinione Reverendissimae Dominationis Vestrae relinquere, qua[m] in epistula mea ponere malo. Cogitabant ipso d[ie] divi Stanislai omnino discedere, idque prima luce. Sed eos reverendissimus dominus archiepiscopus prohibu[it], apud quem urgebat expeditionem a secundis vesperis ac nondum esse coeptas litteras scribi querebatur Constellatus, atque ut interponeret auctoritatem suam apud reverendissimum dominum Plocensem, rogabant. Qui misit, ut expedirentur. Scriptae iam erant litterae, sed eorum tamen importunitat[i] datae non sunt. Cupiebant postea convenire reverendissimum dominum et ei valedicere. Rogavit is, quoniam et advesperascebat et, cum ex capite laboraret, quiet[i] se tradere volebat, ut in crastinum differrent. Sed impetrare non potuit; veniebant importune, ad secundam noctis horam reverendissimum dominum detinebant, expediri postulabant. Sed a quo erant expediend[i], is se data opera subduxerat, ita ut coacti sint absque expeditione discedere, relicto famulo, qui litteras acciperet. Postridie prima luce discesserun[t], cum neque ipsi per se, neque per alium quemquam mihi valedixissent. Litterae sunt datae famulo, quem abeuntes reliquerant, quarum exempla mittet Reverendissimae Dominationi Vestrae dominus castellanus Elbingensis. Spero ut in rebus ex imperio citatorum actis, fore ut non prorsus displiceant.
De burggrabiatu, ut audio, constans est reginalis maiestas, sed cum ea pugnat primas. Uter vincet, nescio. De palatinatu nihil adhuc. Visum est per biduum detinere Mauricium, ut certi tamen aliquid afferat. Domino Elbingensi nihil est maiori impedimento, quam quod thesaurarius est.
Nepos Vestrae Reverendissimae Dominationis venit, quem pro suo erga illam amore non gravatim reverendissimus dominus suscepit. Habitabit apud me ac quicquid erit, in quo mea opera usui illi esse queat, pro meo perpetuo erga Reverendissimam Dominationem Vestram studio et observantia, defutura illi non est. Cum domino Mischkowski nondum egi, agam hodie in capitulo. Cetera per Mauricium.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, quarto Idus Maii 1545.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis