Letter #2836
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-06-12
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Etsi aut hodie, aut cras absolutum iri Psittacum spero, ut ei avolare hinc liceat, neque hunc tamen litteris meis vacuum dimittere volui. Venit huc Thorunensium nuntius. Is pro certo narrat, quod Angli naves suas Elbingum appulerint ac cum Elbigensibus contractum eiusmodi fecerint, ut merces suas cui vellent vendendi et frumenta itidem et alia sibi necessaria a quo vellent emendi potestatem haberent. Qua de re cum nihil scribat Reverendissima Dominatio Vestra, non omnino fidem habendam putavimus, sed ille nihilominus rem esse certam asserit. Quod si ita est, quantum de Gedanensium commodis erit ea re detractum, tanto plus ad regni commoda acceserit et terrarum omnium, quibus cum Gedanensibus dura sua conditione fuit commercium. Ad reliqua Psittacus responsum referet. Caesar est Vormaciae. Indutias cum Turcis fecisse dicitur ad festum divi Michaelis. Landgravium velle castigare fertur.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, pridie Idus Iunii 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis