Letter #2842
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-06-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quo tempore scripseram illas litteras, quas Ludovico dederam, eo statu res erant Constellati, ut data esse illi gloriandi materia videretur, sed, quemadmodum ex posterioribus meis Reverendissima Dominatio Vestra cognovit, res aliter postea cessit. Neque enim obtinere potuit Constellatus, quod iam obtinuisse videbatur, ut ex illius praescripto sententia scriberetur. Itaque demisit cristas ac questus etiam de me est apud reverendissimum dominum archiepiscopum, qui postea ea de re cum reverendissimo domino Plocensi expostulavit, quod secus decretum scripsissem, quam fuerit pronuntiatum. Neque fuit hoc omnino falsum, sed iusserat maiestas regia, ut duplex scriberem: unum, ut erat pronuntiatum, aliud, in quo commissariorum fieret mentio, de quo per reverendissimum dominum maiestatem regiam petieram. Cumque scripsissem utrumque, prius obtuli legendum, quod posterius scripseram. Lectum est praesentibus, quotquot tum aderant, non paucis consiliariis. Ita fuit ab omnibus approbatum, ab ipso etiam reverendissimo domino archiepiscopo, nihil ut addi, nihil detrahi oportere dicerent. Neque fuit aliud decretum requisitum, quod ego tamen habebam, sed retinui, cum nemo postularet. Ita factum est, ut contra sententiam Constellati, ex sententia maiestatis regiae et omnium consiliariorum sententia scriberetur. Porro quod ille praetendit, post exitum unius anni clementes alios tractatus maiestatem regiam esse pollicitam. Contendebat quidem miris modis, ut hoc ita scriberetur, sed frustra, nulla enim in decreto pollicitationis mentio facta est, quemadmodum ex eo scripto cognovit iam procul dubio Reverendissima Dominatio Vestra, etiam si ille ita pronuntiatum esse queritabatur. Sat scio, quod queretur de me hoc ipsum, quod questus est coram domino archiepiscopo. Sed ego quod scripsi, lectum est in senatu. Ibi, si quid erat secus scriptum, cancellare licuit. Malo autem Constellatum de me queri, quam fidem meam in BCz 1618, p. 580 dubium vocari.
Ad ea, quae scripsit nobilitas, habet M(agnifica)(!) Dominatio Vestra responsum s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestatis regiae. Est uterque hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ dominus Cema in gratia apud regem iuniorem, quare frustra contendent illum de munere deturbare, quod semel ei a maiestate regia est mandatum. Caesarem iam venisse Vormaciam certum est. Illud non obscure dicitur, quod Landgravium castigare velit quodque indutias cum Turcis confecerit ad ineuntem Octobrem mensem, interea de aliis longioribus indutiis tractatum iri. De concilio scribit procul dubio nepos hidden by binding⌈[pos]pos hidden by binding⌉ Reverendissimae Dominationis Vestrae, cuius litteras mitto.
Distributionem dignitatum ferre oportet. Dominus castellanus Gedanensis hidden by binding⌈[ensis]ensis hidden by binding⌉ hidden by binding⌈[] hidden by binding⌉, audio, noluit altius ascendere neque reverendissimo domino stain⌈[domino]domino stain⌉, neque mihi quicquam rescripsit, rescripturum se tamen est pollicitus. Domino thesaurario quidvis potius quam officium offuisse puto, sed necesse tamen erat causam aliquam praetexere. Quod vero Reverendissima Dominatio Vestra maiore auctoritate dignitateque munus thesaurarii eum administraturum scribit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉, si palatinus factus sit, nullam eius auctoritatis faciat alibi mentionem. Volunt enim officiales absque ulla esse auctoritate.
Litterae, quas Reverendissima Dominatio Vestra caesaris esse putabat, sunt regis Romanorum. Eas mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae ea lege, ut primo quoque tempore cum domino administratore Allensteinensi hidden by binding⌈[si]si hidden by binding⌉ communicatas remittat et quid rescribendum sit, informet. De instructione in causa caduci agit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ reverendissimus dominus ingentes gratias. Erit nobis magno usui hidden by binding⌈[ui]ui hidden by binding⌉. Mallet reverendissimus dominus non venire huc viduam et cum ea istic potius transigi. Aestimantur bona omnia 50000, sed acciperet reverendissimus dominus pro sua hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ parte dimidia 20000 et exspectaret solutionem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ in quadriennium, ita ut singulis annis quinque hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉ milia solverentur. Si quam rationem invenire posset Reverendissima Dominatio Vestra, cuperet cum illa tractatus haberi. Sed et illud gratissimum est Reverendissimo Domino, quod non detrectat in hac causa commissarii iudicis officio fungi Reverendissima Dominatio Vestra, sed operae pretium esset scire nos, quem adiungi sibi praeterea velit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉. Valde sibi devinxerit reverendissimum dominum, si ope illius atque opera fuerit ista consecutus. Primas maiorem in dies prae se fert erga reverendissimum dominum BCz 1618, p. 581 benevolentiam, quem esse videt apud serenissimum regem iuniorem in magna gratia. Laborat nunc reverendissimus dominus ex febri tertiana; tertium habuit hodie paroxismum, sed sunt iam signa ad salutem multa. Spes est in Deo, quod non redibit amplius ingratus hospes. Morbus hic in causa fuit, quod Psittacus minus celeriter hinc avolavit.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et omni felicitatis genere cumulet. Cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus