List #2842
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-06-15
| odebrano Heilsberg (Lidzbark), 1545-06-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quo tempore scripseram illas cf.
Ad ea, quae scripsit nobilitas, habet Magnifica(!) Dominatio Vestra cf.
Distributionem dignitatum ferre oportet. Dominus castellanus Gedan[ensis][], audio, noluit altius ascendere neque reverendissimo [domino], neque mihi quicquam rescripsit, rescripturum se tamen est pollicitus. Domino thesaurario quidvis potius quam officium offuisse puto, sed necesse tamen erat causam aliquam praetexere. Quod vero Reverendissima Dominatio Vestra maiore auctoritate dignitateque munus thesaurarii eum administraturum scrib[it], si palatinus factus sit, nullam eius auctoritatis faciat alibi mentionem. Volunt enim officiales absque ulla esse auctoritate.
Litterae, quas Reverendissima Dominatio Vestra caesaris esse putabat, sunt regis Romanorum. Eas mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae ea lege, ut primo quoque tempore cum domino administratore Allensteinen[si] communicatas remittat et quid rescribendum sit, informet. De instructione in causa caduci agi[t] reverendissimus dominus ingentes gratias. Erit nobis magno us[ui]. Mallet reverendissimus dominus non venire huc viduam et cum ea istic potius transigi. Aestimantur bona omnia 50000, sed acciperet reverendissimus dominus pro su[a] parte dimidia 20000 et exspectaret solutione[m] in quadriennium, ita ut singulis annis quinq[ue] milia solverentur. Si quam rationem invenire posset Reverendissima Dominatio Vestra, cuperet cum illa tractatus haberi. Sed et illud gratissimum est Reverendissimo Domino, quod non detrectat in hac causa commissarii iudicis officio fungi Reverendissima Dominatio Vestra, sed operae pretium esset scire nos, quem adiungi sibi praeterea vel[it]. Valde sibi devinxerit reverendissimum dominum, si ope illius atque opera fuerit ista consecutus. Primas maiorem in dies prae se fert erga reverendissimum dominum benevolentiam, quem esse videt apud serenissimum regem iuniorem in magna gratia. Laborat nunc reverendissimus dominus ex febri tertiana; tertium habuit hodie paroxismum, sed sunt iam signa ad salutem multa. Spes est in Deo, quod non redibit amplius ingratus hospes. Morbus hic in causa fuit, quod Psittacus minus celeriter hinc avolavit.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et omni felicitatis genere cumulet. Cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus