Letter #2843
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-06-23
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-25 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et maior observande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra suasit domino iudici Culmensi, quae non minus in illius quam in oeconomi mei rem erunt, habeo plurimam gartiam. Cuperem et fraterna illa exhibitione Reverendissimae Dominationis Vestrae uti pro retinenda libertate ecclesiae meae in conferendis canonicatibus, nisi hac ipsa de re iam esset mihi actio apud serenissimam regiam maiestatem, proprio misso nuntio, cuius iam reditum incipio exspectare. Interim, ut alia via rem prosequar, non convenit. Sin ita res tulerit, ut opera mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae utendum sit, illam grato excipiam animo. Sunt causae multae et graves et necessariae, quibus spero persuasum esse regiae maiestati, ut tutandae eius immunitatis voluntatem suscipiat, nec dedecebit Vestram Reverendissimam Dominationem eam curam subire pro servanda libertate, qua ipsa etiam usa est. Pro novis, mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae caesareum edictum in religionis ...sa, quod ut mihi scribitur, multorum principum animos offendit. Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram prosperrima salute diutissime valere meque illi haberi et esse intime commendatum.
Datae Lubaviae, die XXIII Iunii, anno etc. XLV.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus et obsequens Tidemannus episcopus Culmensis