Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Cum dominus ⌊iudex Culmensis⌋ a Reverendissima Dominatione Vestra, opinor, persuasus, deposita litigandi voluntate pacatiora consilia suscepisse videatur proptereaque Reverendissimam Dominationem Vestram nunc adeat, spero illam etiam me non petente id consulturam esse, quod ⌊ecclesiae meae⌋ antiquis consuetudinibus et iuri ⌊mei oeconomi⌋ non adversetur. Nam quod ex me postulavit, ut ⌊ille meus⌋ ⌊filio ipsius⌋ possessionem, saltem titulotenus cedat, videtur non intelligere, quid petat, nec patitur sibi persuaderi. ⌊Oeconomum meum⌋ non illam impetratam, sed aliam praebendam, videlicet quae Thomae possidere, licet illius usum, nisi casu optionis adveniente, non habuerit eamque esse veterem ⌊ipsius ecclesiae⌋ consuetudinem, cui se omnes hactenus canonici confirmare coacti sunt, quae semel corrupta numquam solidabitur. Deinde etiamsi in praebendae nomine non erraretur, tamen inofficiose atque immite a me ageretur, si antiquum ⌊servitorem meum⌋ a iure suo incognita causa deturbarem aut aliquid admitterem, quo iure posset laesus videri. Minime vero ⌊ecclesiae meae⌋ antiquas consuetudines violari ferendum mihi est.
Quas quoniam Reverendissima Dominatio Vestra optime novit ac olim etiam ipsa defendit, rogo velit hunc adducere, ut contentus sit iis, quae licite concedi poterunt. Obtuli equidem ⌊illi⌋ pro ⌊filio⌋ canonicatum domini quod Martini cum assignatione praebendae illius iuxta ecclesiae consuetudines, ut videlicet per optionem in proxima vacatione particeps fiat, quod ipsi filio brevi non suscepturo presbyteri gradum neque per se ministraturo in sacris, non esset incongruum exspectare, praesertim nihil alioqui accepturo proventuum. Id, ut ⌊patri⌋ Reverendissima Dominatio Vestra persuadeat, plurimum peto. Nam aliam viam concordiae ad praesens non video. Spero autem Reverendissimam Dominationem Vestram plus aequitati meisque petitionibus quam ⌊illius⌋ importunitati esse locum daturam.
Cui me cupio omnibus modis esse commendatum optans illi incolumitatis felicissimum proventum.