Letter #2851
Ioannes DANTISCUS to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-[08]
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus, episcopus Varmiensis, venerabili et eximio domino Stanislao Hosio utriusque iuris doctori, Cracoviensi et Varmiensi canonico ac praelato, serenissimi Poloniae regis secretario intimo, fratri sincere carissimo
Salutem.
Pervenit nuper ab ipso auctore ad me ex Urbe missus libellus iste, hac tempestate in fide languentibus Crotone, ut est in adagio, salubrior: qui non lapides more fanaticorum, hoc aevo nostro exsecrandis tot evulgatis scriptis insanientium, sed meras loquitur rosas, quemadmodum hoc ex iis, quae continet grata purioris Latini sermonis condita brachylogia, non abrupte accipies. Libellum proinde hunc per omnem meam dioecesim eodem edicti modo, quo editus est, publicandum Aiiv duxi, qui item ut apud Vos in lucem exeat ad firmandos quorundam animos, qui parvo momento huc vel illuc impelluntur, operae pretium Tu mecum haud dubie esse censebis. Dedi igitur Vietori calcographo, cum novissime huc ad me divertisset, negotium, ut eundem libellum typis excuderet; in eo, ut Te monitore fiat diligentior, ad communem Christianismi utilitatem, pro Tua in religionem pietate propensius curabis. Complectitur enim compendio singula, quae in praesens apud Ecclesiae nostrae hostes in controversiam vocantur, quae, inquam, clare et concinne in eo discutiuntur. Cum auctore eius olim in Hispaniis apud caesa-rem, cum ille rei publicae Mediolanensium et ego regio nomine oratorem agerem, mihi summa fuit familiaritas; in ea tum, hanc professionem nondum assecuti, qua modo fungimur, coniunctissime conviximus: unde si etiam nomen libello ascriptum non Aiiir fuisset, ex unguibus leonem facile deprehendissem ob praeclaram eius mihi liquido cognitam eruditionem; si quidem inter nos, quoties de bonis litteris colloquium incidisset, polyhistor plane videbatur, ita ut numquam non doctior ab eo evaderem. Utinam urbs Roma, maxime eo loci, ubi rerum cardo versatur, tales haberet plurimos: tractatio consilii, de quo iam rumor est fortior, cederet felicius et pro salute fidelium omnia, quae in contentione fuerunt hactenus, Herculeo quodam nodo ad Ecclesiae coniunctionem integra reducerentur. Hoc brevi futurum, Caroli caesaris edictum, interim quo haec scribo ad me perlatum, quod in omnibus ditionibus suis novissime promulgari mandavit, me bene sperare iubet, admodum huic libello conveniens et aptum. Velim itaque, ut in calce locum habeat, quo nostrates aperte agnoscant, minimam Christianae rei publicae partem in exse Aiiiv crandam nostri temporis haeresim incidisse, longeque superesse maiorem, in qua primi orbis monarchae auctoritate, potentia, opibus, sapientia et pura in Deum pietate longe reliquos Ecclesiae Catholicae desertores superant et antecellunt. Dabis itaque operam, cum ipse multis regiis negotiis districtus commode intendere non possis, ut quispiam Tuorum apud prelum excusioni assistat, quo haec saluberrima et necessaria ad hanc tempestatem scripta emendatiora in lucem exeant. Vale, mi Carissime Domine Doctor, et provinciam huius libelli non gravate suscipe commendatam.
Ex Heylsberg.