Letter #2856
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-08-13
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-08-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Reddidit mihi Psitacus litteras unas, Mauricius vero alteras Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras. De vicino quod scribit, gratum fuit reverendissimo domino cognoscere. Spes est fore, Christo inspirante, ut paulatim ad unitatem ecclesiae redeat. Iam enim quas repudiaverat caeremonias, eas revocare videtur. Ceterum est quod nobis metuamus, posteaquam sancta illa anima in beatorum sedes est recepta. Neque enim fieri potest, ut eadem sint erga nos voluntate serenissimi fratres illi, qua superstite illa fuerunt; nisi forte, quod in scheda ad reverendissimum dominum scripsit Reverendissima Dominatio Vestra, id eveniat, quod quidem optare magis licet, quam sperare. Nam penes quos nunc summa potestas est, ii fratribus istis non optime velle videntur. Deinde vero nescio qui rumor in Germania sparsus est, ut illi quoque a nobis non possint non esse alieniores. Deus rogandus est, ut omnia meliora largiatur.
Libellum contra pontificem editum legere non potui, sed eum, quo dignus erat una cum auctore suo, Vulcano tradidi. Scribitur ad reverendissimum dominum conscribere caesarem milites atque armis ecclesiam tueri velle, ac primum Coloniensem archiepiscopum aggredi statuisse. Est in Germania marchio de Vasthi, sunt alii duces multi. Brevi aliquid audiemus. Quod autem Vulcano libellum tradidi, ne ferat, quaeso, moleste Reverendissima Dominatio Vestra. Habetur enim hic apud insignem quendam theologum, doctorem Matthaeum. Is mihi facile daret legendum, si ut legerem istas spurcitias, animum inducere possem. Sed mihi det veniam Reverendissima Dominatio Vestra, nulla ratione possum. Ceterum epistola pontificis ad caesarem excusa typis est, sed cum scholiis ei libello, quem misit Reverendissima Dominatio Vestra, non dissimilibus.
De domino Fridewalt curae mihi futurum est, cum venerit serenissima maiestas regia, nisi quod metuo, ne quid impediant ii, in quorum manus absente Reverendissimo Domino litterae ad maiestatem regiam scriptae pervenerunt. Tum et illud latere nolo Reverendissimam Dominationem Vestram, quod tamen tacitum habere velit rogo, regiam maiestatem iuniorem impetrasse facultatem bona in terris Prussiae obligata redimendi.
Et de domino Plotowski curae mihi futurum est. Litteras regias scripseram in urbem et erat nuntius designatus ex consilio domini Casparis Philippus Padniewski canonicus Cracoviensis. Sed haec ex litteris illius cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra. Rediit autem huc dominus Philippus, sed est ad dominum archiepiscopum profectus. Qui cum cras, ut spero, redibit, ex eo, quomodo sit res acta, cognoscam et postea Reverendissimae Dominationi Vestrae perscribam.
Quod contractum Anglorum cum Elbingensibus attinet, neminem adhuc audivi, qui eum impugnare conaretur. Quod si quis molitus erit, spero fore, ut nihil proficiat. De assessore certum est magis urgere negotium reverendissimum dominum Culmensem quam alium quemquam, nam dominus castellanus Gedanensis, quod quidem ego sciam, numquam pro eo laboravit. De contumelia tamen sibi per dominum iudicem facta, quin questus sit, negare non possum. “Turpius eicitur, quam non admittitur hospes” . Erit hoc cum magna laude Reverendissimae Dominationis Vestrae coniunctum, si dissidentes in gratiam reduxerit, et qui solliciti sunt, ut eos in gratiam Reverendissima Dominatio Vestra recipiat, eis facilem se praestiterit.
De Vasallis nihil huc allatum esse accepi. Si quid erit, officio meo defuturus non sum. Quae in scheda ad me scribit Reverendissima Dominatio Vestra, legi reverendissimo domino, sed is non facile adducitur, ut secus de aliquo suspicetur.
Quem misit libellum, eum excudendum curabo. Mandatum de brachio saeculari exsequendo mittam per Mauricium. Ad serenissimum regem Romanorum ut ne rescribatur quicquam, Reverendissimae Dominationis Vestrae consilio parebitur. Scribi etiam litteras ad reverendissimum dominum Vladislaviensem curabo, ut provideat, ne sublato Pancratio fiat novissimus error, peior priore.
De caesare scribitur, quod omnino statuit novum istud Evangelium armis oppugnare. Sunt apud eum duo nuntii regii: unus de Turcis et domino duce Prussiae, alius de iustis, quae Vilnae fient: ille palatini Russi[ae] domini Fyrley filius, alter vero dapifer dominus Mischkow[ski], qui anno quoque superiore functus erat legatione. Scribit prior ille omnia sibi initio cessisse ex sentent[ia][], sed morte serenissimae reginae Elisabetae reddita difficiliora, se tamen esse nihilominus bona spe. Quo die iusta a serenissimis fratribus reginae nostrae peracta sunt, ivit uterque ad visendam neptem suam palatini Rheni coniugem. Interea nuntius advenit natum esse caesari ex filio nepotem in Hispaniis. Mox luctum tantum est gaudium subsecutum, ut sordidas vestes eodem die et caesar, et comitatus eius omnis abiceret. Regia tamen Romanorum maiestas cum suis liberis vestitum lugubrem retinuit. Cuius uxor dicitur periculose aegrotare, tanto maerore afficitur ob mortem filiae. De concilio neque dicitur iam quicquam, neque scribitur, sed esse tamen Tridenti cardinales aliquot feruntur. De indutiis quinque annorum cum Turcis laboratur diligenter. Quas si erunt consecuti, contra haereticos expeditionem futuram certum est. Missus est et a nostro rege nuntius in Turciam explorandi causa magis, quam quod ardui aliquid haberet. Cetera per Mauricium.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, Idibus Augusti 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis