Letter #2859
Tomasz SOBOCKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-08-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-08-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Praemissa observantiae meae promptoque gratificandi studio in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis commendatione.
Ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras meas gratas eidem fuisse intellexi, quod mihi sane pro eo, ac debuit, fuit et est gratissimum. In quibus a me postulat, ut tam non pro noviter cognito vel electo, sed veterrimo habeam amico. In qua re id sibi, rogo, Vestra Reverendissima Dominatio persuadeat me non infima felicitatis parte reputare summique esse apud me momenti Vestrae Reverendissimae Dominationis familiarem notitiam atque gratiam esse assecutum. De cuius quidem animo ne antea quidem, ut id, quod res est, fatear, umquam dubitam, omnia de Vestra Reverendissima Dominatione mihi pollicens, quaecumque de amicissimo et summe mihi affecto persuaderi poterant. Quam iam non in novis aut veteribus, sed summis ac, si tempore etiam aliquid metiri volumus, primis et vetustissimis amicis iampridem connumeravi. Meum vero erga se studium ac opinionem de me conceptam tum confirmabo, cum vel erga eiusdem Reverendissimam Dominationem, vel eos, quibus eandem optime velle intellexero, testatam facere per occasionem aliquam potero.
De domino thesaurario id actum est, quod maiestates illorum voluerunt. Forte veritae sunt, ne negotia illa, quibus est a suis maiestatibus addictus, illi interturbarentur, sed tamen ea suam dominationem velim esse opinione, dilatum quidem illi, hoc tempore fuisse aliquid, non tamen ablatum. Quod non dubito illam brevi cognituram.
Quod mihi Vestra Reverendissima Dominatio manu propria scribit, se numquam quidquam eiusmodi scripsisse, quod non in summa frequentia et adversariorum etiam praesentia proloqueretur, id ego revera scio atque mihi de Vestrae Reverendissimae Dominationis prudentia persuadeo ab eadem nihil eiusmodi umquam prodiisse, per quod aut gratiae apud principes nostros, aut opinioni ab optimis quibusque de Vestra Reverendissima Dominatione conceptae posset officere, sed tamen id, quidquid est, quod vel proloquendum, vel litteris sit commitendum, optarim fieri secretius multas ob causas, ut ipsa pro sua prudentia reputare potest, cum et leviora etiam principum negotia celari velint.
Commendo me in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam diu salvam et incolumem esse ex animo cupio.
Datae Cracoviae, feria sexta intra octavas Assumptionis Virginis Mariae anno Domini M-o D-o XLV.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Thoma de Sobotha Regni Poloniae cancellarius