Letter #2860
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-08-22
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-08-31 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et observande.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Data est a me opera, ut Vestrae Reverendissimae Dominationis nuntius audiretur. Qui munere suo bene functus est, sed statim cognoscere licuit instructa fuisse contra eum consilia, omnes enim uno ore capiendam esse proscripti misericordiam neque quod peteret, ei negandum esse dicebant. Quibus cum frustra me solum reluctari viderem, illud tamen effeci, ut ne prius ei maiestas regia salvum conductum concederet, quam esset a Reverendissima Dominatione Vestra, quomodo se causa haec habere, edocta. Mora quidem impetrata est per me, sed metuo, ut resisti possit tantae patronae. Vestra Reverendissima Dominatio consilium interim capiat, quemadmodum ecclesiae suae tranquillitati prospicere queat. Urgendum esset in Urbe, ut primo quoque tempore sententia maiestatis regiae confirmaretur. Quod adhuc factum non esse mirari satis non possum. Quod si hac non succederet, saltem commissarios obtineat Reverendissima Dominatio Vestra, qui causam in Regno denuo cognoscant. Ego quidem quantum potero impedire conabor, ut ne redire in Regnum proscripto liceat. Interim Reverendissima Dominatio Vestra et ecclesiae suae rationibus prospiciat.
De domino Fridvalth egi cum regia maiestate, sed is Mariemburgo magno usui fore villam Stall(?) respondit. Rem esse putat magni pretii. Dedi ad dominum castellanum Culmensem litteras regiae maiestatis, quas Reverendissima Dominatio Vestra perferendas curabit. Quod si volet ille, causam domini Fridwalth multum poterit adiuvare iuxta consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quandoquidem dominus castellanus Gedanensis moras nectit, commissionem aliam mitto. Ac pro BCz, 1599, p. 576 ista cura, quam adhibet in causa hac mea, ingentes habeo gratias relaturus per omnem occasionem.
Opto Vestram Reverendissimam Dominationem bene va hidden by binding⌈[va]va hidden by binding⌉lere. Cuius me fraterno amori commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, XXII die Augusti anno Domini M-o D-o XLV-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater et servitor ... illegible⌈...... illegible⌉ Samuel episcopus Plocensis hidden by binding⌈[Plocensis]Plocensis hidden by binding⌉ et vicecancellarius hidden by binding⌈[ecancellarius]ecancellarius hidden by binding⌉