Letter #2867
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-09-24
received Graudenz (Grudziądz), 1545-10-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et amico plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice plurimum observande.
Cubicularium hunc absque litteris meis ad Reverendissimam Dominationem Vestram venire fas non esse putavi, ceterum, qua de causa istuc mittatur, ex litteris sacrae regiae maiestatis facile cognoscet: nos parere iussis necesse est. Rediens nuntius a caesarea maiestate sublationem proscriptionis attulit ad semestre tantum, plus obtinere non potuit.
De morte domini archiepiscopi procul dubio iam est istuc allatum, quibus prima loca haec mandabuntur, certum adhuc non est.
Causam cum Lismanova curae futuram Reverendissimae Dominationi Vestrae non dubito, nam pro suo in me amore facturam illam prolixe omnia scio. Salvi conductus litteras vetuerat dare sacra maiestas regia, nisi prius esset responsum a Reverendissima Dominatione Vestra allatum, si diversum aliquid mandatum non est alibi, procul dubio nondum eas habet ac dabitur a me opera, ut iuxta consilium et voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae res agatur.
Causam Adriani Fridewalt, quoad fides mea patietur, commendatam habebo.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse incolumem, cuius me fraternae benevolentiae commendo.
Datae Cracoviae, feria quinta ante festum divi Stanislai anno Domini M-o D-o XLV-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater et servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius
.