Letter #2871
Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-10-02
received Schmolainen (Smolajny), 1545-10-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ suo colendissimo
Et apud nos in curia nihil est eiusmodi, quod scriptu lectuque iucundum esse posset, sunt tamen nonnulla, quae varie animos hominum versant.
Rex noster senex nunc aegrotus iacet, solitis passionibus corporis affligitur scabie seu pruritu, dolore colli, manuum, pectoris et senio. Inde fit, quod hominum expeditiones tarde fiunt et procrastinatur.
Archiepiscopum scit iam Dominatio Vestra Reverendissima mortuum ex carbone ingentis magnitudinis. Sepultus est Cracoviae. Debita plus quam 50000 reliquit. Nemo eum flet, nisi creditores, quibus numquam satisfieri poterit. Huic, quod speramus et optamus, succedet in archi episcopatum Cracoviensem dominus Plocensis episcopus. Nam id quoque rex iunior per litteras a parentibus postulat, et rex antiquus in hac est sententia, ut is sit et episcopus Cracoviensis, et simul vicecancellarii munere fungatur.
Archiepiscopatus, uti ego persensi, dabitur episcopo Cuiaviensi, homini et sibi ipsi, et amicis, et regi, et rei publicae, rei ecclesiasticae inutili, caeco et muto. Paulus episcopus Posnaniensis et non ambit archiepiscopatum, et revera non est in magna reputatione apud dominos nostros, eo quod esse saeptus filiis, filiabus, generis, consanguineis et est tenax, parcus, sordidus. Zebridowski ambit BCz, 247, p. 398 et mercatur fortasse, ut homines existimant, episcopatum Plocensem. Dziaduski putatur futurus Cuiaviensis episcopus. De ceteris episcopatibus Premisliensi, Chelmiensi, Camenecensi nihil adhuc sciri potest, quibusnam personis dari debeant. Sunt etiam nonnulli, qui existiment dominum Soboczki hidden by binding⌈[ki]ki hidden by binding⌉ futurum aut archiepiscopum, aut Plocensem episcopum. Sed hoc agi videmus, ut ecclesia evertatur, quod tamen rex senex non potest perspicere. Ad sacras, ut vocant, exportabitur magna vis auri Romam pro chartis aliquot. Dominatio Vestra Reverendissima facile intelligit ascensus istos et ambitus episcoporum nostrorum noxios ac damnosos esse Regno. Per quos Regnum maxima hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ vi auri est exhaustum et tamen huic detrimento non obviam itur.
Comitia Regni indicta sunt hic Cracoviae ad diem Sanctae Catherinae. Sperant plerique, quod negotia publica rectius constituentur sublato superinscribed in place of crossed-out remoto⌈remoto sublato hidden by binding⌈[to]to hidden by binding⌉ sublato superinscribed in place of crossed-out remoto⌉ hoc obice archiepiscopo.
Reginalis maiestas domina nostra est salva cum filiabus, sed vehementer dolet, flet, maereret hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ archiepiscopum, cuius funus a domo usque ad sepulcrum secuta est.
Rex iuvenis salvus est et recte valens. Moleste fert praesentem statum male gubernati Regni. De nuptiis an aliquid fiat, nihil audio.
Scriptum est ex Ungaria regem Ferdinandum per legatos pacem perpetuam practicare cum Thurco hac condicione, ut tota Hungaria adusque Posonium sit Turci, reliqua pars minutata ut sit regis Ferdinandi, sed credi non potest etc.
Me et servitutem meam commendo Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam felicissime valere ex animo cupio.
Cracoviae, II-a Octobris 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Stanislaus Gorski canonicus