Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Venerabile ⌊capitulum⌋ aut vasallos eius nemo adhuc, quod sciam, accusavit, tantum abest, ut impetraverit aliquid. Ac videri poterat parum necessarium, prius ut purgaremus nos, quam accusaret quisquam. Sed quando et Vestrae Reverendissimae Dominationi, capiti nostro, et fratribus ita visum est expedire, mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae eorum, quae scripsi, exemplum. Quas litteras mittendas per hunc non putavi, sed per aliquem certiorem. Puto autem satis cautum illis iri venerabili capitulo.
Hesterno die cum esset ingressus ⌊reverendissimus dominus⌋ ad ⌊maiestatem regiam⌋, ⌊reginalis maiestas⌋ cum furore quodam se corripuit ac e cubiculo egressa est, ne aspicere quidem reverendissimum dignata. Quod nos in eam partem accepimus, ut ⌊eam⌋ esse victam existimemus. Sed haec crastina dies indicabit. Sumus bona spe, quam Deus ut confirmet, precamur.
⌊Dux Aurelianensis⌋ dicitur esse mortuus. Scheda Reverendissimae Dominationis Vestrae nondum est lecta. Dabo operam, ut legatur hodie, similiter et litterae de ⌊Alexandro⌋.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Vicimus! Deo sit gratia. Quod faustum, felix et fortunatum Deus esse velit, cum ecclesiae, tum reipublicae. Reverendissimus ⌊dominus Plocensis⌋ nominatus et electus est episcopus Cracoviensis. Fuit ingens proelium, de sigillo praesertim, sed victoriam Deus serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ concessit. Qui sit benedictus in saecula. Archiepiscopus nominatus est ⌊episcopus Cuiaviensis⌋. Propterea de ⌊Alexandro⌋ nihil agitur, quod doctor Andreas de ⌊regiae maiestatis⌋ cubiculo numquam excedit. Quae tamen iam valet melius.