» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2878

Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) to Ioannes DANTISCUS
Marienburg (Malbork), 1545-10-28
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-11-05

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 4, f. 59

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 252

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

...

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et observande.

Praemissa officiosa commendatione servitiorum meorum in Paternitatis Vestrae Reverendissimae gratiam.

Quamvis nihil quicquam certi impraesentiarum occurat, quod illi hinc litteris significandum duxerim, quia tamen in Prussiam veni et occurrentem certum ad Paternitatem Vestram Reverendissimam forte nactus sum, non potui committere, quin illam litteris meis viserem, ut vel hoc saltem officio promptitudinem mei erga illam animi testarer. Sum enim totus in hoc, ut summo mei animi desiderio cuperem semper de Paternitate Vestra Reverendissima quam officiosissime mereri illique pro virium mearum possibilitate servire, cuius certe gratia et benevolentia nihil umquam carius, nihil profecto antiquius mihi fuit nec nunc est. Quae ut semper eadem in me maneat atque perseveret, illam pro illius animi benevolentia ac constantia maximopere rogo ab illaque contendo.

Quam fauste diu valere ex animo cupio.

Mariemburgi, XXVIII die mensis Octobris anno Domini MDXLV.

Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor palatinus Plocensis manu propria subscripsit