Letter #288
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1526-06-16
received Granada, [1526]-09-18 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
... egregio Ioanni [orato]ri, secretario [re]gio et nostro, [sincere nob]is dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Magnifice et egregie, sincere nobis dilecte.
Heri tuas habuimus sub data Toleti supra Tagum 24 Februarii, quibus nobis illa significavit, quae scire voluimus. Et ad nonnulla iam ultimis nostris satis respondimus, ad quas nos referimus. Verum tamen recolligentes hos fasciculos suos credimus, quod omnia diffusius et abundantius scripserit sacrae regiae maiestati, domino nostro, a quo licet in commissis habeamus, quod sub absentia suae maiestatis omnes litteras inde transmissas aperire possemus, ut hic quibus opus foret confestim provideremus, attamen non consuevimus, tum etiam quia vidimus hae[c] verba in fasciculo litterarum regiarum, videlicet: per solam regiam maiestatem legentur.
Et propterea remittimus easdem suae maiestati hactenus in Gedano res motas comp[onen]ti et hoc toto mense Iunio vel paulo post omnibus illis actionibus cum integerrima fidei ac religionis catholicae conservatione cum suo magno honore et malorum vituperio ac poena, ut credimus, finem imponere volenti. Remittimus et alias omnes suas litteras amicis scriptas, quibus distribuentur cum summa diligentia.
Quo vero ad suam sororem, de qua nobis abunde perscripsit, commendamus ex corde hoc negotium sacrae regiae maiestati, quod etiam si penderet adhuc in exsecutione ex causis satis evidenter rationabilibus, suspenderet ad adventum Strenuitis Tuae et interea inhiberet omnibus iudiciis, ne aliquid attemptarent in praeiudicium eius, quando ipsa nunc caret Tua Strenuitate, suo tutore et fratre, regiis et nostris negotiis istinc occupato. Sic de omnibus suis amicis et consanguineis nos semper curam habebimus, dummodo ad nos confidenter recurrant ac primum de Tua Strenuitate, quae pro se et pro omnibus suis meretur, instamusque, ut in Gedano et Tuae Strenuitati, quoad damna et iniurias apud suam parochialem per istos pseudones(!) et illis adhaerentes illata et illatas, digna habeatur ratio et iusta tribuatur compensatio et satisfactio, quod est iustitiae et aequitatis.
In aliis autem gratiam regiam [et] nostrum favorem abundantius experiet. Et nunc, cum aliud se non offerat, quod illi vel faciamus, vel promittamus, tamen ultra canonicatum Cracoviensem primo vacaturum, quem habitura est vigore primae nominationis nostrae, etiam Varmiensem secundo vacaturum habebit vigore ultimi brevis apostolici nuper nobis allati, cuius copiam hic transmittimus, et super illo processum fieri et ad illam ecclesiam afferri mandabimus. Et ita etiam stante ordinarii promissione in suis mensibus de primo vacaturo tuta et secura erit Strenuitas Tua in ecclesia illa Varmiensi.
Quales scripsit litteras magnifico Ludovico Aliphio, collegae suo, ex copiis earum illis nostris introclusis satis bene intelleximus. Verum tamen numquam fuit intentionis et voluntatis nostrae revocare illum ab illo statu, nisi [r]ebus nostris ubique bene firmatis, immo contrarium ille a nobis semper habuit in mandatis expresse prohibitivis et interminativis, ne inde abiret, donec omnia perficeret et tuta redderet. Posteaquam vero infecit et sine scientia et voluntate nostra, immo cum magna molestia et turbatione rerum nostrarum erravit ille, nobis insciis inde se subtraxit et huc redire contendebat dissimulans factum et tamquam nobis aliqua secrete per se ipsu[m] referre vellet. Quem suum errorem postquam in itinere audivit graviter reputari, scripsit nobis litteras petens a nobis veniam et salvum conductum et hoc nos tandem ex litteris suis intelleximus, quas nos pro evidenti ubique testimonio habemus, illumque ad nos nec venire, nec admittere voluimus, immo processum contra illum instituimus volentes purgare honorem nostrum ac satisfacere officio nostro, ut clarius luce constaret hoc numquam processisse de voluntate et mandato nostro. Scimus enim, quod nemo quantumcumque criminosus perdendus sit non servato iuris ordine. Et propterea, ne aemuli nostri, qui nos in hoc stat[u] impediunt, videntes se nullam aliam adversus nos saltem iusta[m] habere causam, hanc etiam ingerant, quae nobis nec nocere debet, nec praeiudicare potest. Scietque hoc ita, et prout melius noverit, exponere Strenuitas Tua, si et quatenus super his aliqua mentio vel causa moveretur coram caesarea maiestate. Et nos quando erimus fir[mi] et securi in possessione status nostri, omnibus debitam iustitiam ministrabimus et ita, ubique nostro nomine polliceatur. Strenuitas Tua hocque multum caveat, ne aemuli nostri hanc rem secreto coram sacra caesarea maiestate proponant inscia Tua Strenuitate, super quo secretam habeat intelligentiam cum domino Loffredo et ubique hoc diligenter subaudiat. Praeterea suspicamur, immo subodoramus, aemulos nostros instare velle apud caesaream maiestatem, ut si aliud obtinere nequeant, saltem iuribus et privilegiis nostris in aliquibus derogetur, et maxime quoad iurisdictionem et cognitionem causarum secundarum et tertiarum etc., volentes se subrepere in nostram iurisdictionem et ita successive iura et iurisdictionem nostram impedire, et confundere nosque et officiales nostros nullius auctoritatis et momenti esse, et contendunt pro exemplo adducere hunc casum de doctore perdito, de quo iam scit Strenuitas Tua. Et quid pro nobis respondere debeat, sic itaque diligentissime advertat, ne ob innocentiam et absque omni culpa vel causa nostra nos in pirivilegiis et iuribus nostris aliquam patiamur iacturam. Nam si iuribus et privilegiis nostris adhuc matri nostrae gratiose concessis et nunc nobis sic firmiter innovatis et declaratis in aliqua clausula derogari deberet, in toto derogatum esse censeretur et de res[i]duo male praesumeretur cum nostra summa iniuria et suae caesareae maiestatis maxima indignitate. Si enim servitor noster peccavit, nos non portabimus eius errorem aliis modis compensabilem. Hoc enim suae caesareae maiestati inhonestum, indignum et inhonestum foret, ut oblito iam omni vinculo sanguinis et necessitudinis, oblita concessione et innovatione privilegiorum nostrorum, oblito quoque illo amore, quo praedecessores suae maiestatis nostros maiores prosecuti fuerunt, nunc qualemcumque causam quaereret seu admitteret et sine omni culpa nostra privare nos iuribus nostris seu eis in aliquo derogare aut abrogare. Et melius foret numquam concedere, quam semel concessum sine causa auferre vel occasionem ad praemissa qualemcumque acceptare. Haec plenius Strenuitas Tua percipit et recitare poterit, quam nos perscribere valeamus. Et propterea ad obviandum istis, habita meliori, qua poterit, loci et temporis commoditate, quando non obstabit petitioni suae iste error, impetrabit mandatum caesareum rigorosum et poenale ad dominum viceregem et concilium collaterale, ut privilegia et iura nostra observentur ad unguem et in nullo eis praeiudicetur seu derogetur, et ne secus fiat, inhibeat, quod quidem mandatum etiam d[u]plicatum mittat ad nos obseratum in suis litteris, ne alicui alteri Neapoli de eo constaret, priusquam nos illud habeamus. Id diligenter curabit Strenuitas Tua. Hoc etiam unum caute advertat Strenuitas Tua, si cernit illum errorem Ludovici ex instigatione et suggestione aemulorum nostrorum gravius, quam par sit, reputari, supersedeat parum a sollicitatione castelli et eius mandati inhibitorii, donec hanc rem mollificabit, ne magis inficiat, quam prodesse valeat. Nos bene iam cernimus, qualem et quantum Strenuitas Tua in his negotiis nostris habet curam et diligentiam et nil praetermittit neque negligit, quod tale oratoris officium requirit et negotium concernit, nec frustra tempus et pecunias consumit, iam durare debet usque ad finem et graviora p[a]sso. Hunc utique Deus dabit sicque rebus nostris ex sententia ac pro voto confectis cum magno honore et perpetua laude ad nos redibit.
Quantum ad illustrem et magnificum dominum magnum cancellarium, amicum nostrum carissimum, quem Strenuitas Tua scribit ex optima virtute sua ac bonitate innata pro iustitia quoque ... rebus nostris adeo faventem, ut nec maiorem, nec meliorem ibidem habeamus patronum, hunc venerare et amare volumus tamquam alterum parentem nostrum ac illi ita gratificare volumus, ut magis nec possimus, nec valeamus. Et quod attinet mille florenos, rebus bene confectis offeras illos. Interea et confidenter repromittas ea via, qua scribit Ludovicus. Nos sumus contentae. Et de sabellinis ita disponas, prout commodius et utilius et non minus necessarium quam opportunum noveris. Haec tuae recommittimus virtuti et honestati.
Scribimus nos nunc suae illustritati litteras nostras magis in credentia quam alias, quarum copias hic introcludimus et omnia abundantius nostro nomine Tuae Strenuiti referenda committimus, de quibus suprascripsimus et quibus nunc egeant res nostrae aut deinceps eguerint suffragiis suis. Et tunc sciat adaptare res factis et postea, quando et quotiens ac opus fuerit, recenseat semper credentiam suam istam referentem se ad praesentia et futura secundum exigentiam negotiorum nostrorum et prout melius noverit, illam accommodabit, quod relinquimus suo arbitrio. Nam cognoscimus Strenuitatem Tuam et ex gestis, et ex scripturis omnia facere, omnia exsequi secundum vota et desideria nostra.
De illustri domino comite de Nasav, si illum cernit sequentem magis partes adversas vel neutralem virum, mallemus, ut uni iam certo confidatur amico, quam alter incertus quaeratur, ne et ille perdatur, et iste non inveniatur. Nam si magis faveat adversariis nostris, non foret bene, quod eidem in rebus nostris finaliter concludendis tute credatur.
Eo etiam solamur, quod dominus vicerex abire debuit, quo abeunte securius Tua Strenuitas res nostras perficere poterit cum illustri domino cancellario, cuius propensum erga iustitiam nostram animum perspectum habemus. Domino Sigismundo Lofredo secretario et suis omnibus consanguineis et amicis omnem nostram benevolentiam et favorem repromittat pro omni officio suo erga nos seorsum compensando sibi et suo consanguineo aliqua bon[a] se offerente occasione. De reverendissimo archiepiscopo Barensi fuimus contentae et gratae de illis omnibus, quae nobis Tua Strenuitas perscripsit. Hoc tamen miramur, quod ille hactenus non responderit nostris litteris, quas illi dudum scripsimus. Aut illas non habuit, aut nostri penitus oblitus sit. Nunc iterum scribimus illi. Restituat eidem Strenuitas Tua et declaret omnem benevolentiam nostram illi semper promptam et efficacem, quam noverit sibi profuturam. Quo vero ad fratrem Baptistam Cartusiensem nullas ab eo hactenus scriptas {hactenus} habuimus litteras et libenter eas habere cupimus.
Non indigne ferimus, quod Tua Strenuitas non frustra istic expendit pecunias nostras, quas volumus eidem non defore et hos CCC-tos, quos cepit, referremus. Verum tamen iam dudum scripsimus eidem viam et modum habendorum nummorum et omnino illum sequatur Strenuitas Tua, et alterum non temptabit, donec ibi fuerit, secundum informationem Ioannis Iacobi de Duginano, quam debuit Tuae Strenuitati transmittere. Nam desuper illi scripsimus adhuc in Quadragesima, super quo nos quamprimum certificabit Strenuitas Tua.
Hoc etiam scire vellemus, si serenissima domina Catherina, soror caesaris, iam traducta est in regnum Portugaliae ad coniugem suum, an nondum, et quando hoc sperandum sit.
Volumus postremo, ut cum litteris suis, quas per viam Neapolitanam vel alias transmittere solet, non faciat inde ad nos currere nuntios speciales (cum talibus litteris, quae non urgerent et possent transire e Neapoli Venetias via ordinaria per commoditatem nuntii), nisi quando forent tanti momenti, quod moram non patiantur. Tunc nolumus, ut negligantur, et propterea Strenuitas Tua distinguat tales fasciculos et ponat in illis, quae minus important et furiosae non sunt , haec verba videlicet mittantur via ordinaria offerente se posta. In illis vero, q[u]ae important, mittantur cito extraordinarie etiam proprio nuntio conveniente et ita docebit respondentem nostrum thesaurarium litteris suis.
Insuper sumus nos memores, quando nonnulli contentiosi et maliv[ol]i subditi illius status obtinuerant apud caesaream maiestatem et vivente adhuc matre nostra, sed prope ante mortem, certas litteras exemptionis a iurisdictione nostra ita, quod nemini respondere deberent pro excessibus suis coram officialibus nostris et impuniti remanere, et aliis graves iniurias inferre, nec pro eis coram officialibus status illius respondere, praetendentes fortasse, licet falso, in statu illo non posse consequi iusititiam, hoc Strenuitas Tua diligenter advertat, ut dominus cancellarius magnus nullas tales daret conservatorias seu exemptorias litteras in praeiudicium iurisdictionis nostrae, quia tales exempti solent esse scandalosi et iniuriosi sub umbra talium litterarum, et si ibi aliqui aliquando comparerent conquerentes de iustitia, remitterentur cum litteris sacrae caesareae maiestatis ad officiales nostros, prout ubique esse solet, et non liberarentur a iurisdictione nostra.
Et bene valeat Strenuitas Tua.
Datae Cracoviae, XVI Iunii 1526.
Bona regina subscripsit