» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2880

Ioannes DANTISCUS to UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon]
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-10-28


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 249v (b.p.)

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 252

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Venerabilis Domine, frater sincere nobis dilecte.

Iam secundo ab hac muliere, quae has nostras litteras Fraternitati Vestrae reddet, interpellamur, exp[o]suit autem nobis, quod causam coram Fraternitate Vestra et eiusdem praedecessore saepius agitatam habeat. Quae etiam iam executioni demandata s[it], ita ut nulla lis reliqua sit, quam ob quosdam census, qu[i] illi a magistratu Elbingensi, ut illa refert, arrestati sine aliqu[a] causa detinentur. Nollemus tamen, si certo nobis constaret, h[anc] causam ad forum nostrum pertinere, iudicia nostra spiritualia, quae nobis libera esse, nolumus a di[cto] magistratu interturbari. Quare iniungimus Fraternitati Vestrae praesentibus, quo partem adversam, maritum eius, semel iam a vobis ad praesentiam nostram vocatum, denuo sub excommunicationis poe[na], ut se sistat, citet et diligenter ea causa examinata nobis sign[i]ficet , quinam scrupulus in ea haereat et eximendu[s] restet. Si non comparuerit, Fraternitas Vestra officio suo utatur , factura Fraternitas Vestra, quam feliciter valere cupimus, pro officio su[o].

Datae ut supra, XXVIII Octobris 1545.