Letter #2887
Olaus MAGNUS to Ioannes DANTISCUSTrent, 1545-11-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo Warmiensi, domino et amico ac benefactori carissimo. In Helsberg terrae Prussiae
Reverendissime in Christo Pater, domine et benefactor carissime.
Vergente ad calcem mense proxime praeterito scripsi Dominationi Vestrae super negotiis tunc emergentibus ad statum praesertim et concilii huius vocationem pertinentibus misique breve apostolicum per operam domini Anthonii Fuggari Augustani cum aliis litteris ad Gedanum. Breve quidem illud erat pro capienda possessione canonicatus mei Lubicensis secundum informationem eidem annexam. Quod cum Reverendissima Paternitas Vestra iuxta meam fiduciam disposuerit, dignetur mihi rescribere, qualiter negotium hoc sit deductum.
Nunc autem renovo litteras has, quia magnum novum a sanctissimo domino nostro et collegio reverendissimorum dominorum cardinalium huc allatum est, hoc videlicet in scriptis pontificis et eorundem cardinalium, quod dominica 3-a Adventus Domini generale concilium hic aperietur mandatumque est omnibus episcopis Italicae nationis (alias hinc exeuntibus pro solaciis), ut eo termino sub nota anathematis hic sint praesentes. Quomodo autem oboediant, subsequentes meae litterae in futurum ostendent.
De Hispania episcopus Civitatensis vir doctus et religiosus huc venit pluresque venturi sunt, ubi seriosius aliquid peragetur. Cardinalis hic Tridentinus dominus Madrucius Christophorus celebrem memoriam Dominationis Vestrae Reverendissimae semper facit, item et episcopi Galliarum, Redonensis praecipue, et Castelli Maris Hispanus cum aliis, qui mihi mira, sed non ignota de iucunda conversatione eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae narrant. Quaerunt a me sollicite, quomodo nunc se habet Reverendissima Dominatio Vestra. Respondeo, quod curent de se, non de vobis, quia aetatem habetis ita, ut unicuique opus sit attendere, quod scriptum sit psalmo 89 anni nostri sicut aranea meditabuntur etc.
Principalis episcoporum Hispaniae Giennensis admirabili caritate afficitur negotiis meis, etiam tanto effectu, quod mihi fecerat fieri pretiosas vestes hiemales de panno Hispanico, dum videret me sericeis aestivo more tamquam viatorem levibus indutum ad faciliorem molem. Vestes meas hiemales Veneciis cum melioribus meis rebus relictas habeo apud secretarium dominii Venetorum, sperans me posse hinc quandoquidem ad litus vestrum descendere, sed ipse, qui ardenter me diligit, more impatiens hunc decorem suis sumptibus mihi fieri fecit maioraque intendit pro me facere, ubi opus est, apud caesaream maiestatem. Is episcopus iam declaratus et nominatus est cardinalis ad intimam instantiam imperatoris. Reliqui etiam episcopi Galliarum et Italicae nationis mira dilectione meam humilitatem prosequuntur. Valebit forsan in aliquo casu, licet adhuc nihil ab eis supplicare sit opus.
De concilio autem, ut progrediatur pro sano discursu aperiendo, horologium tale non video volvi, ut fortiter procedat, propter landgravium Hassiae, qui IX-M peditum et sex milibus equitum stipatus confusionem facit in Germania pro favore Luteranorum itemque desperatio est de nuntiis caesaris et Galli, ut nec pacem, nec indutias impetrare credantur a Turcha pro respiratione Christianorum. 9 Novembris Petrus Lando dux Venetorum mortuus est. Quem vero suscipiet successorem, alias, quatenus opus est, perscribam Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Olaus Magnus archiepiscopus Upsalensis
Postscript No. 1:
Quam iterum atque iterum rogo, ut me meaque negotia coepiscopis suis amicis Plocensi, Posnaniensi, Cracoviensi, Wladislaviensi ac Gnesnensi novo archiepiscopo commendet, quantum mihi permittant pensionem ex sacerdotiis diocesium suarum, de quibus mihi pontifex alias providit. Duri sunt episcopus Posnaniensis et capitulum, quod nullo casu adhuc permiserant mihi possessionem canoniae me(!) ante triennium in urbe vacantis concessae, prout expedite bullae meae declarant. Habent quemdam intrusum satis pecuniosum. Si vixero, curabo, quod opus habebit illis pro replendo puteo Romanorum officialium etc. Episcopus Posnaniensis Sebastianus, quia lacrimas carissimi fratris mei measque (ut sacerdotium nobis ambobus pro sobria sustentatione nostra <conferret)> non audiret aut exaudiret, simul tempore cum pauperrimo archiepiscopo ab hoc mundo raptus est tamquam cum Lazaro epulo dives. Ter scripsit eidem Posnaniensi in hoc casu rex q[uoque] Sigismundus, bis monuit, ut nobis succurreret, sed homo severae rel[igio]nis numquam dignatus est respondere unum verbum. Quam autem pietatem (sub iugo Domini et pari necessitate gemens) ego a moderno Paulo ex[pe]riar, indicabunt fructus petitionis meae et amicorum diu exspecta[ti]. Iuvet igitur honestum desiderium meum Reverendissima Dominatio Vestra.
Quam Deo ex intimo corde semper commendo.
Ex Tridento, die {die} octava sancti Martini 154[5].
Postscript No. 2:
Hodie summo mane, remanentibus tribus aliis praesulibus, Franciae recessit dominus episcopus Redonensis hinc ad Galliam per regem vocat[us]. Toto corde et animo amat Reverendissimam Dominationem Vestram et omnes boni pontifices hic congreg[ati] desiderantes praesentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae in hoc loco, si seriosius aliquid peragetur et[c].