Letter #2888
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-12-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-12-18 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
De Alexandro scripsit ad me multa dominus Caspar ex urbe, quod iam in extremo sit periculo. Ceterum litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae nondum lectae sunt. Nam si soli maiestati regiae legantur, parum profecerimus, sin autem praesente domino Soboczki, ne magis inficiamus negotium, periculum esse videtur. Nam aut datus est illi salvus conductus atque ita acta iam res est, aut non datus. Tum satius putamus non movere Camarinam hanc, ne lectio litterarum admoneat, ut fiat, quod adhuc factum non est. Sed ego mecum semper litteras circumfero, ut sint ad manum, si qua mentio facta sit. Ceterum quas proxime scripsit dominus Caspar ex urbe, datae sunt 10 Octobris. Tum Alexander salvum conductum nullum habuit. Litterae ad proconsules scriptae sunt. Cetera ex litteris reverendissimi domini mei cognoscet.
Hodie missa de Spiritu Sancto coepta est. De annatis in urbem missus est dominus dapifer Mischkowski. Plura non vacat.
D written over C⌈CDD written over C⌉eum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, tertio Nonas Decembris 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis