Letter #2895
Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUSBologna, 1536-01-02
received [1536]-03-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Lubaviensi et administratori episcopatus Pomesaniensis, domino gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Servitiorum meorum debitam commendationem.
Tertiae iam hae sunt, quas ad Dominationem Vestram Reverendissimam post discessum meum a curia eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae do litteras, nullas vero hactenus neque dominus orator, neque ego [Dominationis] Vestrae Reverendissimae vidimus litteras. Interim tamen nobis relatum est Dominationem Vestram Reverendissimam nuptiis serenissimae reginae Poloniae summo cum decore et gaudio interfuisse celebrioresque reddidisse. Id quod valde gavisi sumus.
In prioribus meis litteris scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae me decrevisse in reditu permanere in curia serenissimi regis Romanorum et commendaticias ad quosdam magnates a Dominatione Vestra Reverendissima petii. Quae, si scriptae sunt, proderunt in posterum. Nunc autem et domino oratori, et mihi sic consultum visum est, uti hic aliquamdiu permanerem. Dabo igitur operam, ut Dominatio Vestra Reverendissima aliique domini et amici mei commodiori olim servitore uti possint.
Quae hoc toto tempore acta sunt et adhuc aguntur, dominus Fabianus, ut opinor, satis abunde Dominationi Vestrae Reverendissimae perscripsit. Nos certe miseriarum satis perpessi sumus, sed bene evenit, qui vivi enatavimus, interierunt enim plurimi fortissimi viri, inter quos fidelissimus mihique amicissimus Henricus de Cobolencz quoque periit, [servi]tor Dominationis Vestrae Reverendissimae. Cuius manibus Deus sit propitius.
Res meae, in castro Dominationis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi relictae, Dominatio Vestra Reverendissima, plurimum rogo, mandare dignetur, ut per occasionem Thoroniam in domum domini doctoris Hieronimi deportentur, scripsi enim patri, quod ibi invenientur. Quod Dominationem Vestram Reverendissimam pro singulari eius in me gratia omnino facturam confido.
Cui me cum servitiis meis etiam atque etiam commendo rogoque obnixissime, det huic rudi meae et lituris plenae scriptioni veniam.
Datae Bononiae, valde festinanter, 2 Ianuarii anno Domini 1536.
Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Martinus Niblschicz scripsit