Letter #2899
Samson WOREIN to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1546-01-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-01-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimoque in Christo Principi ac Domino, domino
Reverendissime in Christo Princeps ac Domine, domine clementissime.
Post debitam humillimamque studiorum meorum commendationem.
Reverendissimae Celsitudini Vestrae gratias immortales ago, quae me miserum suis gratia cum singulari liberalitate coniuncta refertis litteris salutare non dedignata est. Nam non modo summum prae se ferebant favorem animique tanto heroe dignum, verum etiam in me iuvando ornandoque maximopere occupatae erant, adeo ut mihi nihil umquam gratius optatiusve accidere potuerit, quam tanti herois colloquium, quod ad absentes per litteras fieri solet, mereri atque tam gratiosam beneficentiam, quae mihi a burggrabio et nepote Reverendissimae Celsitudinis Vestrae, vel nec tale quidquam cogitanti, oblata est, immeritum captare.
Quamquam ego numquam eam Reverendissimae Celsitudini Vestrae beneficam gratiam facto ipso referre queam, tamen eadem Reverendissima Celsitudo Vestra me semper pro tenui facultate studiorum meorum promptum ad omniaque facilem quovis etiam negotio, quantumlibet arduo, deprehendet. Oroque supplici prece, si Reverendissima Celsitudo Vestra sibi meam operam alicubi olim usui fore intelligit, nolit me id celare.
Reddidit mihi burggrabius quattuor ducatos a Reverendissima Celsitudine Vestra in viaticum missos una cum fasciculis quibusdam litterarum
Quod autem Reverendissima Celsitudo Vestra
Hisce Reverendissimam Celsitudinem Vestram hidden by binding⌈[Vestram]Vestram hidden by binding⌉ nestoreos in annos bene feliciterque valere opto quam humillime orans, velit se mihi semper post hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ hac benignum et clementissimum dominum ostendere, ut coepit.
Datae
Reverendissimae Celsitudinis Vestrae detitissimus cliens