Letter #2899
Samson WOREIN to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1546-01-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-01-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimoque in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino clementissimo.
Reverendissime in Christo Princeps ac Domine, domine clementissime.
Post debitam humillimamque studiorum meorum commendationem.
Reverendissimae Celsitudini Vestrae gratias immortales ago, quae me miserum suis gratia cum singulari liberalitate coniuncta refertis litteris salutare non dedignata est. Nam non modo summum prae se ferebant favorem animique tanto heroe dignum, verum etiam in me iuvando ornandoque maximopere occupatae erant, adeo ut mihi nihil umquam gratius optatiusve accidere potuerit, quam tanti herois colloquium, quod ad absentes per litteras fieri solet, mereri atque tam gratiosam beneficentiam, quae mihi a burggrabio et nepote Reverendissimae Celsitudinis Vestrae, vel nec tale quidquam cogitanti, oblata est, immeritum captare.
Quamquam ego numquam eam Reverendissimae Celsitudini Vestrae beneficam gratiam facto ipso referre queam, tamen eadem Reverendissima Celsitudo Vestra me semper pro tenui facultate studiorum meorum promptum ad omniaque facilem quovis etiam negotio, quantumlibet arduo, deprehendet. Oroque supplici prece, si Reverendissima Celsitudo Vestra sibi meam operam alicubi olim usui fore intelligit, nolit me id celare.
Reddidit mihi burggrabius quattuor ducatos a Reverendissima Celsitudine Vestra in viaticum missos una cum fasciculis quibusdam litterarum archiepiscopo Upsalensi et domino Casparo Hannouio perferendis, BCz 1599, p. 624 quas fideli manu suo tempore reddam.
Quod autem Reverendissima Celsitudo Vestra Tridentum iter esse dirigendum expetit, consului quosdam eorum locorum gnaros, qui et sodalitii potioris, et sumptuum minoris faciendorum causa suaserunt Vratislavia Viennam, Vienna Ratisponam, demum Salisburgum atqui inde Tridentum iter esse faciendum. Quam viam ineundam duxi. Nam licet Francofordia cis Viadrum Lipsiam, et Lipsia per Bavariam recta Tridentum versus, viam compen hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉diosiorem mihi commonstrarint, tamen sumptuum minoris faciendorum insignium civitatum lustrandorum omniumque commoditatum itinerariorum habendorum gratia eam viam negligendam plerique omnes consuluerunt. Quae autem deinde Italiam latius on the margin⌈latiuslatius on the margin⌉ ingrediendam via capessenda fuerit, ab eius loci incolis edoceri potero.
Hisce Reverendissimam Celsitudinem Vestram hidden by binding⌈[Vestram]Vestram hidden by binding⌉ nestoreos in annos bene feliciterque valere opto quam humillime orans, velit se mihi semper post hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ hac benignum et clementissimum dominum ostendere, ut coepit.
Datae Toroniae, 12 Ianuarii anno a Christo nato 1546.
Reverendissimae Celsitudinis Vestrae detitissimus cliens Samson a Vuoreyn