Letter #2900
Andrzej ZEBRZYDOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino et domino
Reverendissime in Christo Pater, Domine et frater plurimum observande.
Diuturna ac felici valetudine Vestram Reverendissimam Dominationem frui cupio, ac eidem omnes fortunatos successus ex vero animi affectu opto.
Etsi mihi non sit dubium, quo amore et qua benevolentia Vestra Reverendissima Dominatio avunculum meum semper complexa fuerit, cuius excellens ingenium, eximia eruditio ac singularia de republica merita ad fastigium archiepiscopatus evexerunt, cui etsi ipse multo sim inferior, tamen tantam spem et existimationem de Vestra Reverendissima Dominatione conceptam habeo, ut me apud eandem in eodem gradu amoris esse existimem. Quamvis autem me et viribus ingenii et eruditione longe inferiorem eo intelligam, tamen id mihi in animo firmissime cum auxilio divino proposui, ut vestigiis avunculi mei insisterem ac eum si non imitari, certe admirari saltem valeam. Quod autem Vestra Reverendissima Dominatio hanc honoris accessionem, ad quam consilio et nutu Dei Omnipotentis pervenimus, ex sincero affectu congratulatur ac precatur, ut haec accessio sit cum mihi, tum Ecclesiae Dei felix, fausta ac salutaris, sane est mihi haec voluntatis Vestrae Reverendissimae Paternitatis significatio non minus iucunda quam grata, ac dabo operam, ut nullam honestam ac iustam occasionem de Vestra Reverendissima Dominatione vicissim benemerendi praetermit<t>am ac eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae in quavis re complacere studeam. Ceterum petit a me Vestra Reverendissima Dominatio, ut munus ordinandi sacerdotes in episcopatu nostro eidem concederem. Equidem facerem ex animo, si iam in possessione essem. Verum cum nondum nobis litterae ab Urbe sint allatae, id nulla ratione facere, etiamsi velim, possum. Attamen quamprimum affere[ntur], ego illud, quod erit ex re cum mea, tum Reverendissimae Paternitatis Vestrae, libent[issime] faciam. Doleo plurimum ovile, cui nos Deus praefecit, ade[o in]fectum esse, et miror, quod diabolus, homicida ille et p[ater] mendacii, his extremis mundi temporibus tantopere sae[viat] ac tantos tumultus subinde excitet. Qua de re cum [ip]semet praesens cum Vestra Reverendissima Dominatione affuero, latius dissera[m], ac re deliberata et Vestra Reverendissima Dominatione in consilium adhibita a[liquod] remedium quaeram, ut omnibus innotescat nos nostro muneri [et] officio non defuisse. In summa hoc velim persuasum sibi [de] mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram voluntate habeat, cf. Sen. Dial. 4.12.3 Atqui nihil est tam difficile et arduum, quod non humana mens vincat; Caes. Gal. 7.47.3 Nihil adeo arduum sibi existimabant, quod non virtute consequi posset; Petr. 87.3 Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. ⌊nihil tam [ar]duum aut dificile essecf. Sen. Dial. 4.12.3 Atqui nihil est tam difficile et arduum, quod non humana mens vincat; Caes. Gal. 7.47.3 Nihil adeo arduum sibi existimabant, quod non virtute consequi posset; Petr. 87.3 Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. ⌋, quod ego in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae [non] libentissime essem facturus. cf. Petr. 85.2 Quotiescumque enim in convivio de usu formosorum mentio facta est ⌊Quoties autem aliqua mentio in Senatu incidit de Ducatu Prussiaecf. Petr. 85.2 Quotiescumque enim in convivio de usu formosorum mentio facta est ⌋, nullam occasionem praetermittam, quin libertatem, leges et consuetudines eorum defendam, ac dabo operam, ut in ea iuvanda si non supe[ra]re certe attingere voluntatem Vestrae Reverendissimae Dominationis valeam, quam [ut] Deus nobis, Ecclesiae et Reipublicae diutissime conser[vet], votis omnibus cupimus ac eiusdem fraterno amor[i] nos officiose commendamus.
Datum
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis ex animo totus