Letter #2901
Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-16
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino
Reverendissime Domine, amice mihi longe carissime ac honorandissime.
Salutem plurimam ac verorum bonorum accessiones perpetuas a Christo Iesu, domino nostro, Vestrae Reverendissimae Dominationi precor ex animo.
Simulque ei gratiam habeo magnam, quod non tantum mutuae nostrae benevolentiae atque veteris coniunctionis interea etiam meminit, verum etiam illam omnibus partibus cumulatum iri cupit, prout ea omnia ex litteris eius nuper ad me datis liquido cognovi. Quod quidem Vestrae Reverendissimae Dominationis studium, ut iustos sui progressus habeat, per me non stabit, quin ut ne me in officiis amicitiae superari contingat, remis velisque contendam. Hoc si quidem honestissimum mihi, hoc etiam utrimque utile atque adeo in re publica necessarium esse certa ratione colligo.
Quod autem Vestra Reverendissima Dominatio ad me inter alia de
Qui vero sint hi, per quos in vetere limo haeremus, non opus esse in praesentia videt[ur], ut illos significem, neque enim omnia sunt credenda charti[s], quae dicendo potius quam scribendo aperiri oporteat. Ego certe optarim illis, ut ne nostro malo ineptiant aut ut potestati suae indulgeant quam minimo rei publicae tumultu. Si quidem ut nolim, quominus unicuique suae libertatis atque adeo privilegiorum iusta constet ratio, ita pro viribus meis curo, quo sublatis omnibus altercationum fontibus tot partes nostrum in unum corpus regni concorditer coalescant et sa[l]vis uniuscuiusque iuribus, quantum ad sustinendam hostiu[m] vim attinet, foedere et si quod firmius vinculum est, colligarentur. Id autem ut fiat mature, vel hoc suadet, quod ut bo[na] sunt, ita etiam mala nobis omnibus communia forent, si ut su[nt] in procinctu, olim ingruerint.
Inde etiam fit, quod multum diuque ad
Haec autem quia nunc primum in deliberationem adducta sunt, supervacaneum est hoc aut illud a me de eis apud Vestram Reverendissimam Dominationem divinare, ne de dubiis ante tempus definiendo et mei oblitus esse, et auribus Vestrae Reverendissimae Dominationis emunctis abuti viderer. Si tamen hi flores, quos promittunt, ferent olim fructus, non neglegam Vestrae Reverendissimae Dominationi primoque tempore significare.
Quod restat, quaeso, ut me, qua coepit, benevolentia prosequatur. Ego vero studebo, ut ne vel amore, vel fide in Vestram Reverendissimam Dominationem alicui eius benevolorum sim secundus atque ut longum sospes et felix valeat, precor ex animo.
Datae
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et sincerus