Letter #2902
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et obsequiosam mei meaeque observantiae commendationem.
Gratissimae mihi fuerunt Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae, quibus, cum pro humanitate sua me intervisere, tum de prospera valetudine sua certiorem me reddere dignata est. De qua et Reverendissimae Dominationi Vestrae gratulor et quod parem mihi optet, plurimam habeo gratiam, simul autem opto, ut et salubritatem istam diu semperque Reverendissimae Dominationi Vestrae indulgeat Dominus, et eius tam illustribus de mea votis idem annuat invisumque istum podagrae morbum, quo iam supra duos menses distineor, tandem depellat.
Gratum etiam fuit cognoscere ista, quae Reverendissima Dominatio Vestra perscripsit mihi nova, in quibus, quod scire requirit, vera ne sint, quae de caesare, de duce Brawnswicensi et aliis rebus gestis ferantur. De caesare et aliis equidem comperti habeo nihil, sed de duce Brawnswicensi eiusque filio per landgravium Hassiae captis nihil est certius: horum adeo causa indixere sibi protestantes sive ii, qui sunt ligae Smalckhaldensis principes, conventum Francfordiae ad Oderam agendum, eoque illos captivos adduci debere, ut ex eis sciscitentur, quorum ope consilioque tantum bellum concitaverint; suspectos autem habent principes utriusque ordinis monarchas.
De nostro conventu nihil sane est nunc, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, quin id ex aliis Reverendissima Dominatio Vestra abunde cognitum habeat. Quod autem ad terrarum nuntios attinet, quos clamaturos esse, ut Pruteni ad eadem, quibus hoc Regnumtenetur, onera cogantur, Reverendissima Dominatio Vestra accepit, haud novum iam est hoc. Quippe et superiores conventus cum hic ante annu[m], tum Peterkoviae ante biennium acti, iisdem clamoribus p[leni] fuerunt itaque dissolvebantur.
Quod tamen Reverendissima Dominatio Vestra a me p[etiit], ne pro meo loco in senatu immunitatibus terrarum Prussiae [ab]essem, quantum mihi quidem licebit petitioni Reverendissimae Dominationis [Vestrae] me accommodabo libenter.
Reverendissimam Dominationem Vestram impense rogo, tueatur suam erga me gra[tiam] et ad promerendam eam meo utatur obsequio, quod illi [sine] ulla exceptione pronum offero optoque Reverendissimam Dominationem Vestram i[n]]columem feliciter ac diu valere.
Datae Cracoviae, 17 Ianuarii anno Domini 1546.
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus Bonar de Balicze etc. manu propria subscripsit