Letter #2903
Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-19
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino et amico gratioso ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et amice observande.
Commendatis studiis meis in Paternitatis Vestrae Reverendissimae gratiam.
Quod me humanissimis litteris hoc tempore visere animique sui erga me propensionem per eas amicissime declarare Paternitas Vestra Reverendissima voluerit, pergratum mihi est. Ego quoque is sum, qui Illius Paternitati Reverendissimae libenter servio favens eidem ex animo vitam diutinam, fortunam benignam et reliqua omnia fausta et felicia.
Postulationi Paternitatis Illius Reverendissimae, cum et quoties tempus locusque patietur, non invitus obsequar, nam et mentione illius honorifica, ac laudabili omni studio illi gratificari non neglegam. Et si quid contra libertates ac privilegia terrae istius hic agi offendero, praestabo me defensorem non segnem omnium eorum, quae defensione et ope aliqua indigere conspexero. Nec dissimulabo me esse unum ex orae istius hominibus.
Commendo me in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quam diu esse superstitem cupio.
Datae Cracoviae, die XIX mensis Ianuarii anno Domini MDXLVI-o.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor palatinus Plocensis propria(?) manu subscripsit