Letter #2905
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-23
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Ex iis, quae scripserunt Gedanenses, facile apparet cubicularium ipsum litteras reddidisse, quoniam vero a rege iuniore missus erat et Vilnam recta proficiscebatur, visum est illis, ut per oratores, quos mittunt ad maiestatem regiam, de articulis istis informationem darent. Aliud ab eis nihil est responsum. Cum venerint oratores, rem ex eis cognoscemus.
De minis istis et denuntiationibus, de quibus scribit ad nos Reverendissima Dominatio Vestra, nihil est hic auditum. Nulla sunt comitia, in quibus non agatur de uniendis provinciis, inter alios articulos fuit nunc quoque ea de re unus, de quo cum sententiae dicerentur, praesens adfuit dominus castellanus Culmensis. Ex eo quomodo res acta sit, quidve constitutum sit, cognoscere poterit. Ceterum bono sit animo Reverendissima Dominatio Vestra, qui terrores istos iaciunt, eos contemnat, nihil enim est eiusmodi futurum.
Affinem Reverendissimae Dominationis Vestrae in gentilem meum accepi atque illi arma mea lubens concessi. Cupio enim Reverendissimae Dominationi Vestrae in omnibus gratificari. Cum Lysemanowa quomodo rem agi velim, per dominum castellanum Culmensem significabo.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram bene valere. Cuius me fraterno amori commendo.
Dat (ae) or (um)⌈(ae)(ae) or (um)⌉ Cracoviae, XXIII-a Ianuarii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis frater et servitor Samuel episcopus Plocensis, electus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit