Multo iam temporum intervallo et ego, et carissimus nepos vester, dominus ⌊Gaspar⌋, privati sumus solaciosissimis litteris vestris, credimus tamen, prout a Deo incessanter, impetrare. Contendimus, quod Reverendissima Dominatio Vestra sana sit et in Domino semper confortata, ut ⌊ ecclesiae suae⌋ in hoc tempore tribulationis quietius, quoad fieri possit, praesideat et succurrat.
Scripsi ⌊⌋ die XIII Decembris, qualiter tot annis infinitorum hominum singultibus et lacrimis, summa servata devotione, totius cleri et populi applausu ad honorem Dei et consolationem afflictae ecclesiae generale oecumenicum concilium Tridentinum mandato sacratissimi domini nostri ⌊papae⌋, praesentia multorum episcoporum ac praelatorum, comitum et baronum ac religiosorum aperiebatur. Post quam apertionem fuerant plurimae congregationes super rebus magis necessariis statuendis in secunda sessione, quae facta est 4-a Februarii in ecclesia cathedrali ⌊huius civitatis⌋, decretumque more veterum conciliorum lectum et definitum est, ut a symbolo fidei secundum apostolicam confessionem sumeretur initium, quia de illa primitus loquendum tractandumque erit, unde scripturarum deprivatio calumniandi suscepit exordium.
Modus etiam tractandi specialior annexus est, ut de fide iam dicta ac moribus fluctuantis ecclesiae alternative tractandum erit, simulque decreto adiunctum fuit, ut praesules in via constituti ab ⌊Urbe⌋, ⌊Hispania⌋, ⌊Gallia⌋, ⌊Portugalia⌋ ac aliis regionibus exspectentur, ita ut 3-a sessio fieri commodius poterit die Iovis post dominicam Laetare proxime venturam. Sequentibus tamen diebus ex conclusione congregatorum episcoporum conceptae sunt et decretae litterae ad ⌊sanctissimum dominum⌋ nostrum, ⌊imperatorem⌋, ⌊reges Franciae, Romanorum, Portugaliae, Poloniae⌋ etc. transmittendae, ut faveant et succurrant iustis et honestis ac utilibus decretis sacrosancti concilii (etiam ad duces potentiores, qui Romanum non recognoscunt imperium). De ⌊rege Angliae⌋ ac aliis catholicae ac apostolicae ecclesiae malitiose rebellantibus calix reservatur in aliud tempus. Necesse enim est, ut non minus de exsecutione legum attendatur quam de publicatione, immo in nostro casu diligentior respectus est habendus.
Sed nec est dubitandum, quin ex colloquio atque eius exitu (quod in ⌊Ratisbona⌋ nunc habetur) magna pars rei bene determinandae dependet (protestantes nacti occasionem ex adventu ⌊Granveli⌋ flabello seditionum solita turbatione nituntur eum instructum vel induratum facere, ut ⌊caesareae maiestati⌋ persuadeat dogmata eorum virulenta sic, ut divulgata sunt, omnino fore confirmanda, immo quod in nullo puncto respectus fiat ad hoc concilium generale, ubi asserunt solos papistas, hypocritas et id genus fore congregatos ad Christianum evangelium, quod illi reduxerant subvertendum. Sed quam calumniose haec loquentur polluto ore, nemo sanae mentis ignorat, sunt enim hic viri doctissimi ac piissimi, qui hac modestia usi semper Deum orant pro errantibus, ut convertantur et vivant. Si adversarii maledicunt, faciunt, quod spiritus eorum suggerit, nos benedicimus et pro peccatis emendam promittimus et gratiam, ut eam impleamus, impetrare contendimus.
Sunt hic insignissimi theologi ex ⌊Hispania⌋, ⌊Gallia⌋, ⌊Italia⌋ etc., item philosophi omnium opinione doctissimi, iuris periti stipendio liberalissimo ⌊caesareae maiestatis⌋ huc destinati, praeterea privati religiosi diversorum ordinum magno numero, quibus consultiva vox reverenter committitur veluti solis episcopis definitiva in sessione, abbates etiam sunt hic plures magnae eruditionis in litteris sacris ita, ut me arbitror beatum, dum perspicio in generali{s} congregatione singulorum vota audiri contemplarique posse secundum distincta Domini gratiarum.
Fuit hic proximis diebus ante diem Purificationis Divae Virginis quidam episcopus, pater ⌊Paulus Vergerius⌋ Iustinopolitanus de Istria, offerens suam praesentiam et oboedientiam reverendissimis dominis legatis ad interessendum(!) et consultandum etc. Sed quia aliter visus est trahere rete, quam a supremo piscatore institutum est, indultum seu iniunctum est illi, ut recedendo sibi parceret a laboribus suis et ita celerius ad ⌊cardinalem suum Mantuanum⌋ recessit, quam ad concilium accessit. Imputabatur ⌊illi⌋ dixisse sanctum Christophorum non portasse per flumen puerulum Salvatorem nostrum neque sanctum Georgium hasta vel pica punxisse draconem etc. Secretior tamen est impostura, sive crimen ⌊illi⌋ impingitur, quod adversus Solem spuere solet et Mercurium eius etc. Oretis intime Deum pro nobis, ne inter nos assit Sathan. Tempus enim instat, quo benedictum Salvatorem nostrum in solitudine aggressus est crudelibus temptamentis, nostrum vero tempus semper suspectum est, quo expetat nos, ut cribret sicut triticum. Spero tamen secundum Dei miserationem, quod nihil conamine suo maligno contra nos perficiet etc.
Ad finem huius Februarii venturi sunt oratores ⌊caesareae maiestatis⌋, ⌊regis Galliae⌋, ⌊Ferdinandi⌋, ⌊Portugaliae⌋ et forsan ⌊Poloniae⌋, in quorum numero vel principalem esse putant Dominationem Vestram Reverendissimam, vel ipsam solam. Amici vestri, praesertim ⌊cardinalis Tridentinus⌋, qui semper a me interrogant, quomodo valetis, sermonem continuando “Utinam tantus vir ad nos accederet pro amore religionis, sicuti multas arduas legationes subierat pro caducis huius orbis causis”. Sunt et alii, de quibus alias satis scripsi, qui praesentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae summo voto desiderant. Quod si Reverendissima Dominatio Vestra venire nequeat, saltem scribat consilium et instructionem, quomodo et quid Ei videtur circa reductionem errantis ⌊Germaniae⌋ aliarumque nationum. Ita et video alios facere missis litteris suis, sed non nisi hi(!), qui videntur apud Deum et homines excusabiles irrefragabili ratione.
De negotiis regnorum aquilonarium(!) me quantocius informet Reverendissima Dominatio Vestra, praesertim si aliqua surrexerit mutatio in ⌊regno patriae meae⌋ repentina.
De canonicatu Lubicensi secundum breve apostolicum Paternitati Vestrae alias missum, quid actum sit, summopere cupio imformari.
De ⌊nepote⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae heri accepi litteras, quod bene valet, plurimum impeditus propter oratorem regiae maiestatis, qui die Trium Regum ⌊Urbem⌋ est ingressus. De ⌊Sculteti⌋ causa sperat se bonam suscepturum determinationem. ⌊Locka⌋ bene valet, a guardia papae propter periculosam societatem honeste servatus, manet in domo sanctae Brigidae prope campum Florem cum quodam honestissimo viro, domino Nicolao Cano Lincopensi, in ⌊Suecia⌋ eiusdem domus seu hospitalis rectore, et in eius expensis, libenter adimam illi hanc quietem ob respectum Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui hunc hominem probum deditissimum dudum agnovi.
⌊Dominus Rhedomensis⌋ scripsit mihi optans sese commendatum reddi Reverendissimae Dominationi Vestrae, misi alias litteras eius ad Paternitatem Vestram directas, erit ⌊hic⌋ in fine Februarii forsan cum aliis a ⌊rege Galliae⌋ mittendis episcopis.
De ⌊duce Brusuicensi⌋, quod liberatus sit aut liberandus, nihil habemus. Filius eius, ⌊dux Philippus⌋, ⌊Paduae⌋ studet, nulla certa suspicio apparet adhuc de discordia, quae bellum paritura sit apertum inter ⌊caesaream maiestatem⌋ et ⌊regem Galliarum⌋.
De ⌊rege Angliae ⌋mixta nova huc afferuntur, quomodo videlicet nunc victi, nunc victores populari rumore praedicantur.
Felicissime vivat et valeat Reverendissima Dominatio Vestra meoque nomine salutet carissimam sororem suam etc.