Letter #2916
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-02-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino et fautori colendissimo
Salutem et felicitatem ac sui humilem commendationem.
Pudet me profecto silentii mei, sed causa in promptu est pudor ipse plane subrusticus, non sum enim ausus aperta fronte, non oblato argumento tanto praesule digno, scribere et aulicos rumores venditare non sum solitus neque natura mea id ferre potest ullo pacto. Sed hi, quibus cognitus sum testimonium, possunt perhibere de me. Quare, ne quid suspicionis mihi adferat apud Vestram Reverendissimam Dominationem hoc silentium, maiorem in modum rogo, cuius sum coctus et assus et si qua in re me sibi posse inservire existimaverit, iubeat et factum putet. Fidem, quam principibus nostris a iuventute mea servavi illibatam, servabo etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi salvam et integram.
Quod hinc scribam, praeter sacrae maiestatis regiae rectissimam valetudinem nihil habeo. Pacem domi forisque agitamus, quae utinam diuturna sit et reipublicae salutaris.
Moschorum ducis celer nuntius viginti equitibus comitatus venerat huc petens, ut ad palatinum Moldaviae hac ire et redire posset. Quod illi propter nonnullas rationes est negatum, reversus est itaque unde venerat.
Nuptiae parantur domino Stanislao Kiesgaloni, iuveni probo et magna familia oriundo, cum virgine Zophia Ruthena, magnifici domini Alexandri Chotkiewicz, palatini Nowogrodensis, capitanei Brzestensis, filia. Veniunt etiam per se festa Saturnalia vel Bachanalia, ad quae iuventus ludos parat de more. Princeps tamen noster, praeter aetatem maturus, aspicit haec quidem, sed negotiis publicis et iuri dicendo operam navat diligentem.
Quod reliquum est, me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis unice commendo.
Vilnae, die XXI mensis Februarii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor Matthias a Mącolin subscripsit