Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiotissime.
Ut Reverendissima Paternitas Vestra diu felix et incolumis valeat pro commodo rei publicae et consolatione gregis sui, a Domino Deo precor.
Litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae et magnifici domini ⌊castellani Culmensis⌋ praemissa, ut desiderarunt, integerrimarum servitiorum commendatione sacrae ⌊regiae maiestati⌋ obtuli supplicavique sua regia maiestas dignaretur litteras sola legere et negotium ea, qua expedit, taciturnitate absolvere. Quod factum testari possum, sola enim, lectis litteris, provinciam absolvendi negotii reverendo domino ⌊Mathiae⌋ secretario demandare est dignata. Qui in his mentem sacrae suae ⌊regiae maiestatis⌋ Reverendissimae Paternitati Vestrae demonstrabit. Si meae fidei negotium tractandum fuisset commissum, eandem fidem et integritatem praestitissem, didici enim olim apud illustrem dominum ⌊Schidlovicium⌋ castellanum, qua fide et silentio principum arcana sint retinenda. Quamvis et in hac re quantum prioribus litteris apud sacram ⌊regiam maiestatem⌋ egit magnificus dominus ⌊castellanus Culmensis⌋, per suam regiam maiestatem iam abunde satisfactum est consilio et desiderio Reverendissimae Paternitatis Vestrae [trac]tavit enim ⌊maiestas sua regia ⌋negotium hoc apud ⌊parente[s]⌋ serenissimos et diligenter retinendam arcem praemonui[t] dominum ⌊episcopum Cracoviensem⌋, dominos ⌊castellanum⌋ et ⌊palatinum⌋ Cracovi[enses], dominum ⌊palatinum Sandomiriensem⌋, quorum auctoritas mai[oris] apud ⌊serenissimos parentes⌋ videbatur esse momenti, tamen ea condicione, quam praescribit Reverendissima Paternitas Vestr[a]. Quam si amplectetur et promovebit sua ⌊regia maiestas⌋, ... me incertum est. Sed non omnino consultum videretur e...dere ratione, cui enim porrexeris pallium, vide, ne et tu[nicam] abstrahat. Neque etiam iniustitiae suspicione carere ... si reddetur, ita ut ipsi causantur esse ablatam, se[cu]rius progredior, quam meae convenit condicioni.
Ubi vero Reverendissima Paternitas Vestra commendatione praedicti ma[gnifici] domini ⌊castellani Culmensis⌋ mei renovare et amplecti ...me notitiam, non miror me hoc beneficio ab eodem [domino] castellano Culmensi ornari et promoveri, tanta enim e[st] optimi viri erga me ... ...tudo, quod, dum vivo, vix quocumque ... parem illi gratiam persolvere potero, Reverendissimae P... eius benevolenti commendatione mihi par...tas ..., quam grata sit animo meo exprim... ... gratior etiam vel eo nomine, quod originem ... a parentis mei familiaritate, hoc spem mihi ... non mediocrem, quod constantem Reverendissima Paternitas Vestra praese... dignabitur, meae etiam partis erit, pro modulo virium mearum semper dare operam, ut si parentem gratia sua Reverendissima Paternitas Vestra est prosecuta, iustam et filium eodem favore et clementia complectendi habeat occasionem.
Cui me ea, qua possum, devotione commendo obnixe rogans, dignetur erga me in coepta benignitate et clementia persistere.