» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2919

Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1546-03-02
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-10

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 669-672

Prints:
1POCIECHA 1960 p. 92 (excerpt)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino colendissimo

Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.

Tametsi nihil habeam, quod ad praesens scribam, pro meo tamen officio erga Vestram Reverendissimam Dominationem malui litteras argumento quam nuntium litteris carere.

Nudius quartus venerunt huc legati serenissimorum regis et reginae Romanorum, Ioannes Regenspergk a Dirskovicz et Ioannes Langus legum doctor secretarius. Heri auditi sunt. Petunt serenissimae principis divae memoriae reginae Elizabethae bona paraphernalia, tam quae secum attulit, quam ea, quae tempore nuptiarum et postea usque ad diem mortis, sive donata, sive quocumque alio modo quaesita habuit. Res dilata ad ulteriorem deliberationem.

Heri cum sacra maiestate regia in nuptiis domini Stanislai Kiesgal in domo domini Alexandri Choczkievicz, palatini Novogrodensis, sponsae patris, pransi sunt. Absolventur hinc perendie Cinerum, ut existimo. De restitutione paraphernalium quid responsi referent, postea reddam Reverendissimam Vestram Dominationem certiorem. Sunt, qui censent esse restituenda, alii componendum amice, alii simpliciter negandum propter sequelam, quandoquidem in pactis conventis de eis nulla mentio facta sit. Quid demum conclusum factumque fuerit, scribam.

Audimus rediisse dominum Nicolaum Cicowski legatum sacrae maiestatis regiae senioris a caesare Thurcarum esseque apud serenissimam dominam reginam Ungariae. Scribitque se omnia negotia, quae sibi iniuncta fuerant, ex animi sententia confecisse et inter cetera caesarem ex duabus arcibus in Ungaria, quas sibi tradi contendebat, unam, scilicet Beczkierek, serenissimae reginae Ungariae liberaliter dona[re], alteram vero, Beczui dictam, omnino tradi sibi velle. Quod ...endum necesse est, magnam praeterea benevolentiam praedicat [cae]saris erga serenissimos principes nostros et reginam Unga[riae], cui pacem pollicetur, quam nos tam diu duraturam esse spe[ra]mus, quam diu Regnum Ungariae non viserit.

Scribit ite[m] Cicowski sibi longe maiorem exhibitum esse honorem, quam [le]gatis caesaris catholici et Romanorum regis, qui tum ... fuerant. Quibus quidem principibus Christianis scribit Th[urcam] pacem concessisse ad unius anni decursum idque propter fid[em] et benevolentiam erga se carissimi et confederati sui ami[ci] serenissimi Gallorum regis, sed serenissimus Romanorum rex ex his arcibus, quae in Ungaria possidet, pensionem decem m[illia] aureorum daturus est. Interim de longioribus indutiis v[ult] Thurcus, ut per medium serenissimi Gallorum regis secum agatur. Haec, quam indigna sint nomine Christiano, nemo est, qui non [vi]deat doleatque vehementer.

Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis.

Vilnae, die 2 Martii anno Domini M-o D-o XLVI-o.

Deditissimus servitor Matthias a Mac[olin] canonicus subscripsit