Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sicere nobis dilecto
⌊Sigismundus Augustus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, totius ⌊Prussiae⌋, ⌊Masowiae⌋, ⌊Samogitiae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Admonitionem Paternitatis Vestrae de bonis ⌊Puczko⌋ pergrato accipimus animo, quam videmus ex intimo ipsius erga nos affectu, studio et observantia, et rempublicam amore profectam esse - id, quod ad officium boni senatoris pertinet. Erit autem hoc apud nos saepultum nec ob ea, quae nobis aliquando scribit, odium et invidiam metuat. Quod negotium Puczense attinet, scripsimus pluries opportune et importune tam ⌊sacrae maiestati regiae⌋, domino parenti nostro colendissimo, quam nonnullis primoribus ex senatu, responsumque nobis est nihil huiuscemodi futurum esse, quod indignitatem ⌊sacrae maiestati suae⌋ et nobis aut reipublicae detrimentum (quod absit) afferre posset. Confirmet hoc Deus.
Bene valeat Paternitas Vestra et scribat nobis saepius, quae digna scriptu esse videbuntur.
⌊Vilnae⌋, die II-a mensis Martii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Ex commissione sacrae maiestatis regiae propria