Letter #2938
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-03-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-31 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Scripturus eram per Cornelium Reverendissimae Dominationi Vestrae, sed a die latae sententiae visus mihi non est. Quae cuiusmodi lata sit, iam intellexit procul dubio Reverendissima Dominatio Vestra. De Alexandro fuit reverendissimo domino cum reginali maiestate magna contentio. Cuius res quod prope finem volvi, iam scribit Reverendissima Dominatio Vestra, longe aliud ex urbe affertur, dicitur enim denuo Locae de canonicatu actionem intentare.
Domini Pruteni est, quod bono sint animo. Vidi enim litteras, quas scripsit Vilna maiestas regia, quibus illa fert gravissime, quod alienis ista castra data sunt.
Nova huc allata sunt, quod Luterus sit mortuus, et nescio quae fabulae, quod Fridericus resurrexerit.
Vicini moneta e regni finibus est exterminata, quod non dubito, quin sit magnam ei molestiam allaturum. De burgrabiatu nihildum scio, quid statuetur. Constellatus nolle videtur. Cum Lysmanova quid actum sit, cupide exspectamus. Si quid pro domino Locca Reverendissima Dominatio Vestra effecerit, rem valde piam fecerit. Est haec fratrum ingens inhumanitas, quod eos adeo nulla fratris inopiae tangit misericordia.
Palatinatus Marienburgensis iam est domino Cemae collatus. Ceterum de exspectativa ad Culmensem pro domino castellano Culmensi sollicitandi finem prius non faciam, quam erit consecutus, ac quo facilior eo sit aditus, iam auctoritate reverendissimi domini effeci, ut in iudicio Culmensi locum palatini teneret. Fassus hic est Constellatus veniendi huc non aliam sibi causam fuisse, quam ne articulos exhibere necesse haberent. Quod quidem obtinuit, sed pro bonis Pucensibus pecuniam accipere iussus est. De accisa tamen quod voluerunt, impetrarunt. Crebro apud me fuit Constellatus, sed eorum nihil expiscatus est, quae proferri non oportuit.
Quae Gotschalcus questus est, ea hic longe sunt aliter commemorata. Producta sunt sententiae h[is] conformes, quarum exsecutionem tutores liberorum Absagen impedire in hunc usq[ue] diem nituntur. Itaque datum est illis mandatum, ut executionem omnino facia[nt] ac priusquam ea facta sit, ulterius ne procedant, descabinata autem prorsus nihil proficerunt neque proficient.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, sedecimo Calendas Aprilis 1546.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Va[rmiensis]