Post scriptam obsignatamque, et in manus ⌊fratris tui⌋ (qui eo ipso die, hoc est hesterno 1526-07-05⌊V Iulii1526-07-05⌋ ⌊regi⌋ valedixit navigaturusque erat) traditam priorem on the margin⌈priorempriorem on the margin⌉ epistulam, venit ⌊Nypszicz⌋ una cum Iarando adolescente ex ⌊Hungaria⌋ hora quasi X. ⌊Is⌋ attulit mihi aliisque tuis ⌊⌋ tuas a ⌊Georgio Hegel⌋ missas, ⌊Toleti⌋ 1526-02-20⌊20 die Februarii1526-02-20⌋ scriptas, quae si prius mihi redditae fuissent, quam hesternas ad te scripsissem, longe aliter sensissem et scripsissem ad te atque nunc sentio. Eram enim (fatendum namque est) quodam modo attonitus tacitusque mecum mirabar alias et ms. ex(!)
⌈etet ms. ex(!)
⌉ alias nectens et fingens causas, cur (prout scripsi et tu repetis, dum huc tot et tanta scribis) mihi nec salutem quidem ascribebas. Sed dum in medio Gdanensi foro cum Gotzone nostro animi causa deambulo, ecce tibi tertii nostri puer cum litteris tuis tam amanter tam sollici superinscribed⌈cici superinscribed⌉te tam copiose scriptis, ut nihil potuerit ms. potuit(!)
⌈potueritpotuerit ms. potuit(!)
⌉ fieri amantius. Eas ego, cum illico in eodem ipso loco, in quo mihi redditae erant, hoc est in medio foro, perlegissem et post paucas horas nonnullis nobilibus adolescentibus (qui te unice amare et suspicere videntur, quorum erant Andreas de Gorka, Misszkowsky eius uterinus frater et ipse idem, de quo supra memoravi, Iarand palatinides Lanciciensis et plures alii) legendas praebuissem, id videlicet exacte efflagitantibus, dici non potest, quantam animi alacritatem conceperim, tibi gratulatus, mihi gavisus fuerim omnemque suspicionis rubiginem, si quam conceperam, penitus absterserim atque ex animo et cogitatione deleverim abiecerimque. Nam praeter elegantiam earum sermonisque puritatem et gravitatem, quod mihi erat optatissimum atque honorificum, animi tui candor, singularis probitas, in amicitia fides et constantia, et sincerus quidam in me amor et benevolentia ex eis perspiciebatur, ita ut audientibus istis ipsis dolorem meum testatus essem, qui forsitan importunitate mea et impudentia te ad tantam molestiam tot verbis tuam animi constantiam et candorem mihi declarandi et describendi superinscribed⌈et describendiet describendi superinscribed⌉ te coegerim; te videlicet tot fluctibus negotiorum principalium obrutum et immersum. Quasi magna written over i⌈iaa written over i⌉ referret, si ad superinscribed⌈adad superinscribed⌉ Szamboczski a te myriades epistularum non scribuntur, tanti est videlicet unius nebulonis Szamboczski indignatio, si tu benignius ad eum scribens, quam impudentia
BCz, 243, p. 56
eius postulat, ei non satisfeceris. ⌊Frater tuus⌋, qui mihi se tum forte obtulerat, rogatu meo profectionem in 1526-07-06⌊ distulit1526-07-06⌋, quo videlicet tam amicis litteris tuis pro aliqua parte responderem, nam par pari in scribendo tibi referre tempus non patitur propter subitam profectionem non tam fratris tui quam naucleri Batthavi. Alioqui, cum tu litteris tuis te tantopere cupere significas Ilyadem ineptiarum mearum (praesertim de rebus exoticis, quas etiam caesari gratas esse scribis), ad te scribere non dubitarem etiam si perpetua nox insomnis ducenda esset. Nunc quantum temporis angustia patitur, paucis accipe ad cohonestandas nuptias ducis Prussiae, qui filiam Danorum regis in uxorem duxit, missus est hinc Dominus Iaroslaus de Lasko, palatinus Syr(adiensis), profectus est adverso flumine Istula etc. necdum rediit. Litteras, quae ab amico meo domino Andrea de Tanczin adolescente, qui secum est, ad me venerant, his adligatas tibi mitto. Ex eis, quid illic modo actum est, cognosces. Perstat in sententia dux Prussiae, Livonia videtur se ad eum acclinare. Agitur modo illic conventus. Missus est hinc illuc dominus Dzalinski legatus cum Achacio canonico resistunt spirituales nostri pertinaciter. De exitu rerum non est meum neque hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉ congruum pronuntiare. Nunc auctoritate et potestate regia accedente hidden by binding⌈[te]te hidden by binding⌉ videntur vicisse hi, qui imperium Romani pontificis sequuntur. Sed de his rebus fortasse tacere melius est, quam pauca scribere. Consequentibus diebus, si certum tabellarium nactus fuero, uberius et certius aliquid de eis rebus ad te scribam, nunc quodammodo pendere videntur. Dominus Oppoczensky praeterita hieme sub conventum Petrkoviensem rediit ex Turchia, inducias triennales attulit solemnibus litteris firmatas, quas ego hic Gdani interpretatus sum. Nypczicz narrat eundem imperatorem Turcorum Hungariam cum exercitu petere iamque in itinere esse, Hungaros in armis regemque ipsum in campo, sed adhuc nihil certi, tametsi credibile, nam alioqui cursor Tartarorum principis, qui nuper huc Gdanum cum litteris venerat, quem et ego allocutus sum, etiam aiebat Turcum cum universo bellico apparatu mense Iunio consurrecturum. Sed Turcorum mos est mihi non incognitus, quod tametsi copiae eorum in procinctu sint, nemo tamen praeter imperatorem solum et paucissimos eius a consiliis scit, ad quam plagam orbis contendunt. Memini dum ad oppugnandam Methonem, Pelloponesi urbem, miles cum eis proficiscebatur ms. proficiscebat(!)
⌈proficiscebaturproficiscebatur ms. proficiscebat(!)
⌉ CC miliariorum nostrorum itinere iam confecto, nemo tamen adhuc superinscribed⌈adhucadhuc superinscribed⌉ sciebat, quam urbem adoriri deberemus, donec sub moenibus Methonae machinae bellicae e navibus iam terram exponi coeptae erant etc. atque ita et modo nihil
BCz, 243, p. 57
certi de his rebus affirmare et ad te scribere ausim. Nefas enim esset et grande piaculum, si tu ex meis scriptis apud tantum principem et summum totius orbis dominum, caesarem videlicet, incerta pro certis et incomperta pro compertis referre debeas. Praesens mensis indicabit omnia, si quae a Turco aggredi debeant. Apud ⌊Tartaros⌋ praevaluit ille, qui auctoritate imperatoris Turcorum principatum occupaverat, Sethgerey soltan, pulso et in extremas solitudines profligato nepote, qui paucorum et horum ignobilium seditione animatus tyrannidem tentabat. Ad quem Iastrzeybski missus erat, sed priusquam eo pervenerat, Tartarus se in fugam proripuit. Rediit itaque Iastrzeybski nulla re perfecta. Litterae a Tartarorum principe, de quibus supra memini, hoc significabant Tartarum cupere amicitiam nobiscum, sed eis condicionibus, quales iam ante constitutae erant, quae, quales fuerint, fortasse tenes. Dimissus est hinc idem ipse cursor nuper, ei vicissim cursor noster annexus. Nos interim Gdani. Scias etiam Masoviae ducem Ianussium extremum stirpis illius marem, praeterita Quadragesima e vita migrasse non sine suspicione ven<en>i ei in amatorio poculo praebiti. Ducatus ipse iure feudi ad regem devolutus est. Rex, quia Gdanensium negotium, quod tunc prae manibus erat, maioris ponderis esse ratus, Gdanum profectus est ex arce Mariana, in qua eum fama mortis ducis praevenerat. Masovitae iterum mirandas technas excogitant, tum legatis, tum litteris, tum promissis, quo sub puella duce superstite et eius imperio manerent. Atque ita res pendet. Rex absolutis hic Gdani negotiis Elbingum et tandem ad Mazuros se conferet. Videbimus, si Deus volet, quid futurum erit. Marienburgensis praefectura data quidem est domino palatino Lanciciensi, et iusiurandum praestitit scribitque se capitaneum, sed nondum arci praesidet. De qua re multa essent scribenda, sed urgent nautae. Oratores caesareae maiestatis atque ducis Ferdinandi iam dudum sunt in Moscovia. Fuerunt hic Gdani nuper duo nuntii adolescentes, qui usque ex Mosqua urbe cum litteris venerunt, nolle videlicet ducem ipsum ad aliquos tractatus descendere, donec rex legatos suos etiam ad eum mittat. Rex, ut caesareae maiestati obtemperaret, designavit mox legatos, dominum Kyschka et Bogussz thesaurarium,
BCz, 243, p. 55
imperavitque, ut nulla mora interposita illuc proficiscerentur, adolescentes vero donati et honorifice hic habiti cum duce itineris rursus cum responso ad oratores in Moskoviam hinc dimissi sunt. Dedi eis etiam ego litteras ad veterem amicum nostrum, dominum Sigismundum de Erberstein, quibuscum inter cetera rogatum habui, ut me domino comiti de Nagarollis, collegae suo ms. sue(!)
⌈suosuo ms. sue(!)
⌉, quem tu tantis laudibus in caelum vehebas, quamvis ignoto, commendaret etc(?). Nomina adolescentum horumque nobilium fuere Gunter de Herberstein et Wucharer. Cenavi cum eis una dierum etc. In ⌊Lythuania⌋, scito, omnia parata. Et bene vale, nam ventus Suthost perflat ⌊fraterque tuus⌋ iam accinctus est. Iterum vale.