Letter #2942
Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-03-28
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissi paper damaged⌈[Reverendissi]Reverendissi paper damaged⌉mo in Christo Patri, Domino, domi paper damaged⌈[domi]domi paper damaged⌉no Ioanni episcopo Varmiensi, [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉o suo colendissimo
Quid rerum hic egerit vir iste ambitiosus, non sane scio. Visus est mihi raro ad principum conspectum venisse. Apud dominam nostram rarissime idque non alia de causa, quod quidem ego sciam, nisi ut talleros, ducatos et argentum, si venalia istic essent, coemeret pro pecunia dominae nostrae, qua ille multum abundat. Ille tamen id secrete aget, si modo secreto fieri fieri ab illo possit. Quid autem cum rege egerit, nescio. Credo, si quid eiusmodi est alicuius momenti, id vel reverendissimus dominus vicecancellarius aut Osius proscribet Reverendissimae Dominationi Vestrae. Iam ego nunc, nescio qua pigritia, istarum rerum investigandarum curiosus esse desii.
Hoc etiam apud nos canonicos in capitulo nostro egit. Oravit sibi solvi per nos mille plus minus florenos, quos ei defunctus archiepiscopus pro panno, pro vitro debebat. Cui ad festum sancti Ioannis Baptistae diximus solutionem, modo sit, unde id fiat.
Nuntius noster a caesare Turcorum rediit. Privatim a me interrogatus narravit mihi pacem nos cum Turcis habere, etiam perpetuam, modo vellemus, sciremus et possemus eam ipsi nos servare. Ceterum, quae confecerit apud Turcum in negotiis reginae Isabellae, cuius solius causa hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ missus illuc erat, ego nescio. Nam haec coram solo rege et regina et coram paucis consiliariis hic dixit.
Monetae ducis Prussiae vis ingens impor hidden by binding⌈[or]or hidden by binding⌉tata est in Regnum et dominia illius. Quae a probatoribus veluti levior improbata hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ et idcirco receptio ususque illius prohibetur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉ explodeturque e Regno.
Conventus noster generalis magnatibus nostris sic cudentibus sine conclusione est solutus. Rex tamen cum dominis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ episcopis dumtaxat pro praesidio Russiae ex amore pacis, pauperum hominum, instituit czopowe ex regiis et spiritualium oppidis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ BCz, 247, p. 409 et insuper rex litteras restium primarum et secundarum ad omnes terras misit, ut sint omnes parati et instructi ad bellum, si quod undecumque eveniret.
Oratores regis Ferdinandi iverunt ad regem iuvenem in Lithuaniam repetitum ab illius maiestate thesauros, argentum, clenodia et mundum muliebrem reginae Elisabetae defunctae. Germani haec multis computant milibus, sed non est ita. Credo, quod rex haec non gravatim restituet. De nova nupta, quae aut unde erit, nihil dicitur, nihil auditur nec homines nostri quidquam de hoc dicunt.
Principes nostri sunt, Deo sit gratia, recte salvi et incolumes.
Bene et feliciter valeat Dominatio Vestra Reverendissima. Cui me et obsequia mea dedo et devoveo.
Cracoviae, die XXVIII Martii 1546.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Stanislaus Gorski canonicus scripsit
Postscript:
Comburatur.