Letter #2945
Mauritius FERBER Jr to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1546, shortly before April [11]
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino ac domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratiosissimo et clementissimo
Revrendissime in Christo Pater, domine ac domine gratiosissime et clementissime.
Post humillimam et obsequentissimam mei commendationem.
Accepi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae XXIII Februarii ad me quam clementissime scriptas, quae gratiosissimum prodeunt testimonium me excusatione atque legitima recommendatione Eustachii Knobelsdorf in pristinam clementiam apud Reverendissimam Paternitatem Vestram reconciliatum esse. Et his obtestor Deum Optimum Maximum me semper fuisse inscientem asperginis istius obscenissimi rumoris. Humiliter rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram, dignetur pristina me tuere clementia.
Libellus plenus nigramantiae inter venefici auctoris res repertus, cuius Reverendissima Paternitas Vestra meminit, continetur ratione arestationis Reverendissimae Paternitatis Vestrae in bona custodia apud secretarium venerabilis capituli. Qui ad postulationem Reverendissimae Paternitatis Vestrae, cui id a Reverendissima Paternitate Vestra commissum fuerit, tradet. Ubi vero ipse auctor nunc movetur, nescio. Qui a festo Divi Michaelis ad meam petitionem hinc a venerabili capitulo et ex eiusdem omnibus dominiis est proscriptus.
Ego nihilominus, quemadmodum Reverendissima Paternitas Vestra clementissime consulit, omnem dabo operam, si haberi posset, domino capitaneo Braunsburgensi in custodiam tradetur.
Ego in posterum me sic geram, ut Reverendissimae Paterniti Vestrae gratificari valeam, et Reverendissima Paternitas Vestra sentiet me paruisse clementissim[is] monitionibus, habeoque Reverendissimae Paternitati Vestrae immortales gratias, quod paterna clementia me gratiosissime prosequi dignetur, precorque dominus Hiesus Reverendissimam Paternitatem Vestram diu incolumem ac sospitem pro commodo ecclesiae et totius patriae conservar[e] dignetur.
Devotissime rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram, clementissime procrastinationi responsus indulgere dignetur. Hactenus occupationibus capitularibus impeditus fui respondere.
His me pristinae gratiae ac clementiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam devotissim[e] recommendo.
Datum Warmiae, die ... mensis Aprilis anno Domini MDXLVI.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor Mauricius Ferber