Reverendissimo in Christo Patri, domino et domino ⌊Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et avunculo suo colendissimo
⌊Heilsberg⌋
⌊⌋ 1546-04-13⌊heri1546-04-13⌋ Reverendissimae Celsitudini Vestrae de maxima adversa valetudine domini ⌊Mauritii Ferber⌋, qui eodem die sub crepusculum, circiter horam octavam, iussu Omnipotentis Dei ex hoc seculo haud dubie ad feliciorem vitam migravit, cuius animae Clementissimus Pater sit propitius. Quare, praebenda<e> canonicatus vacantis distributio ad Celsitudinem Vestram Reverendissimam ac ⌊venerabile capitulum⌋ devoluta cum sit, in eam substituere venerabiles ac eximii domini, in quorum numero ego sum minimus, nobilem ⌊Eustachium a Knobelsdorff⌋ sua contulerunt suffragia. Is cum speraret non nihil ponderis litteras meas apud Celsitudinem Vestram habituras, non dubitavit a me petere, ut se Celsitudini Vestrae Reverendissimae commendarem, quo videlicet in hoc negotio caput existens Celsitudo Vestra feliciter anuuere illi velit. Quod cum virtus eius promeretur et ante hac semper Moecenatem studiorum suorum expertus est liberalissimum, non sibi persuadet nunc ad maiora anhelantem a Celsitudine Vestra Reverendissima destitutum iri, quod ne spes eum fallat, humiliter peto. Me pro eo intercedente facit anteactae pueritiae summa inter nos animorum consensio et familiaritas, quam et nunc plus etiam experior, quod amico amicus sit haud fucatus. Quapropter, si Celsitudo Vestra Reverendissima facilem se erga eum in suffragio reddendo exhibuerit, ut meam commendationem sibi aliquid profuisse intelligat cum multis nominibus, tum hoc quoque nomine plurimum Celsitudini Vestrae Reverendissimae debebo. Bene valeat Celsitudo Vestra Reverendissima, in cuius gratiam me quantus quantus sum commendo.