Letter #2955
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1546-04-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino nostro co paper damaged⌈[co]co paper damaged⌉lendissimo et gratioso
Post debitam obsequiorum ac reverentiae exhibitionem.
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine colendissime.
Pro voto et sententia Reverendissimae Paternitatis Vestrae, summa omnium voluntate, adscriptus est albo consortii nostri hodie nobilis adolescens dominus Eustatchius a Knobelsdorf, quod fidem et industriam eius singularem hactenus probe conspexerimus. Qui quidem multo nobis factus est commendatior, quod dignitatem et salutem eius omnibus, imprimisque Reverendissimae Paternitati Vestrae, curae esse cognovimus.
Livoniense negotium Reverendissimae Paternitati Vestrae etiam atque etiam commendamus, multum enim interesse censemus, ne eius ecclesiae electio, quam liberam habuit capitulum, infringatur ac ad nutum magistri, ut rescriptum a caesare extortum iniurie transferatur.
Cum summa labascere incipiunt, inferiora quoque nutare necessum est. Quare, ut decretum illud, quod privilegiorum iura, statutorum immunitatumque sanctiones infringit atque abolet, nullum reddatur, vehementer apud Ferdinandum, caesarem ipsamque sedem apostolicam elaborandum censemus, ne libertati reliquarum ecclesiarum fraudi sit exemploque aliis occasionem rerum novandarum praebeat. Quod ut Reverendissima Paternitas Vestra fraterne et serio reverendissimo archiepiscopo Rigensi consulat, oramus.
Quam Deo Optimo Maximo feliciter commendamus.
Datae in Frauenborgk, 21 Aprilis anno 1546.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimi praelati, canonici et capitulum Warmiense