Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Warmiensi etc., domino suo clementissimo
Praeter exspectationem atque adeo omnem voluntatem et vota mea, Reverendissime in Christo Pater, mihi accidit, ut libellus illustri ac clarissimo Celsitudinis Tuae nomini a me inscriptus citius in manus vestras perveniret, quam ego, ut moris est, eum offerendum curassem. Verebar enim, cum id primum intellexissem, ne Celsitudo Tua eam ob causam aliquid vel diligentiae sive etiam iudicii merito in me desideraret. At postquam Celsitudinis Tuae avidius relegissem ⌊⌋, quibus quo animo is acceptus esset significabatur, ea quidem abunde ex iis perspexi, ut nihil dubitare iam queam eum nullo sane infausto sidere ad vos perlatum esse. Etenim eum praeseferebant favorem atque Celsitudinis Tuae erga me propensum studium et benevolam animi inductionem, ut nisi id vicissim veneratione, observantia ac praeconiis peculiaribus dignum existimem, frustra me in studiis optimarum artium versatum esse non sine rubore fateri debeam. Ac cum huius non sit occasionis prolixius de hac tam insigni Celsitudinis Tuae mansueta et clementi humanitate verba facere, merito nunc quod possum et debeo maximas pro ea Celsitudini Tuae et habeo et dico gratias.
Etsi autem fatear, non male ipsam fortunam, seu potius casum, consilia et deliberationes meas antevortisse, tamen ne vel nunc quidem consuetudini atque officio meo deessem, libellum ipsum, quem equidem iudico esse tenuem et vix tua amplissima celebritate dignum, ad Celsitudinem Tuam transmittere volui. Idque ea potissimum de causa, ut eo ipso testatius apud Celsitudinem Tuam facerem me vere eo animo hanc opusculi inscriptionem instituisse, quo Celsitudo Tua in ⌊⌋ eam a me susceptam esse existimavit. Accipies igitur, Amplissime Praesul, denuo quasi hoc munusculum a me cartaceum et quidem ea virtute et iudicio, quibus ego fretus ad id Celsitudini Tuae exhibendum adductus sum. Nam quod plus satis Celsitudo Tua sibi in eo ascriptum esse arbitratur, agnosco hic quoque Celsitudinis Tuae eximiam virtutem atque sapientiam. Ego enim libenter fateor me magnitudinem verissimarum laudum tuarum minime assecutum esse. Neque vero, si talis se occasio offerret, pro mea illa ingenii mediocritate anniti dubitarem, ut vel splendidiori in argumento Celsitudo Tua multorum bonorum de se iudicia penitus introspiceret. Nam et in hoc praesenti instituto ac quasi primitiis meis ideo etiam contractior esse debui, quod sciebam
ipsum per se opusculum alienum esse a Celsitudinis Tuae professione, cum tamen interim propter ⌊Ioachimum⌋ auctorem ipsius et auctoritatem ⌊Sabini⌋ nostri, cuius hortatu hanc scriptionem, ut prorsus ad ignotum, susceperam, haud sane ingratum futurum sperarem. Quae omnia ut explicatius Celsitudini Tuae aperire queam, omni sane in hoc incumbam industria, ne Celsitudo Tua frustra nos ad se tam amanter invitasse videatur. His Celsitudo Tua quam rectissime valeat, utque ea me sibi de meliori nota commendatum habere dignetur etiam atque etiam oro.