Letter #2959
Janusz LATALSKI to Ioannes DANTISCUSŁabiszyn, 1546-04-28
received Marienburg (Malbork), 1546-05-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et amice colendissime.
Salutem et meorum servitiorum accuratissimam commendationem.
Propter amicitiam, quae mihi cum Vestra Reverendissima Dominatione iam diu intercessit, ferre illam aequo animo peto, quod mihi sacra regia maiestas, dominus noster clementissimus, capitaneatum in Schluchow conferre dignata est. Fecit enim hoc sua sacra regia maiestas, memor et meorum erga se meritorum, quae ne ipsam quidem Vestram Reverendissimam Dominationem latent, et quod ea arx semper antehac Polonis Prutenisque indiferenter conferebatur, quodque privilegia unitae Prussiae cum Regno canant, dignitates et officia tam Prutenis in Polonia, quam Polonis in Prussia indiferenter conferenda esse. Quod fieri maxime vellem et, si quis, ut fieret, elaborare vellet, non gravarer eum pro viribus adiuvare.
Quamobrem peto, ut Vestra Reverendissima Dominatio non moleste ferat mihi illum capitaneatum datum esse meque suis sodalibus, senatoribus Prussiae, quam potest attentissime, commendare Vestra Reverendissima Dominatio dignetur de meque illis persuadere, quod et vicinum, et capitaneum me talem apud vestras dominationes geram, ut omnibus gratum et acceptum fiat.
Quod superest, me et mea servitia Vestrae Reverendissimae Dominationi fore commendata desidero precorque, ut Vestra Reverendissima Dominatio quam diutissime incolumis et fausta valeat.
Ex Labiisschin, feria quarta post ferias Paschae anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Eiudsem Reverendissimae Dominationis Ianussius Lathalski, comes in Labischin, palatinus Posnaniensis, Iuniwladislaviensis, Szluchoviensis capitaneus