Letter #2962
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-05-02
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reveren]do in Christo Patri, domino Ioanni, episcopo Varmiensi [si]ncere nobis dilecto
Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres.
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Quae nobis Paternitas Vestra his diebus de offensis hominum animis concessione arcium Sluchow et Gniew prudenter ac diserte scripsit, grato ac libenti legimus animo, eadem enim nobis fuit sententia, quam satis tempori, quibus merito debueramus, significaveramus, ne id factum fuisset, quod Deo hominibusque testatum esse voluimus. Nihil enim magis desideramus, quam ut omnia sic procederent transigerenturque, ut Deo in primis, deinde vero hominibus probentur etc.
Pucense negotium cum antea tum ex litteris Paternitatis Vestrae ex sententia nostra confectum esse libenter audimus. Cetera Deus optimus maximus secundet. Consilia scriptaque omnia Paternitatis Vestrae multum ponderis apud nos habent, idque non immerito. Cognita enim est nobis illius virtus, fides et rerum magnarum cognitio, longo usu quaesita. Proinde quaecumque nostra interesse putaverit, scribat velimus confidenter, rem nobis factura pergratam. Et bene valeat.
Datae Vilnae, die 2 mensis Maii, anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Ex commissione sacrae maiestatis regiae propria